Table of Contents

Song of Solomon 1

Song of Solomon 1:1

Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,

Song of Solomon 1:2

fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.

Song of Solomon 1:3

Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

Song of Solomon 1:4

Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

Song of Solomon 1:5

Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.

Song of Solomon 1:6

Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

Song of Solomon 1:7

Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

Song of Solomon 1:8

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

Song of Solomon 1:9

Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.

Song of Solomon 1:10

Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

Song of Solomon 1:11

Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

Song of Solomon 1:12

Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.

Song of Solomon 1:13

Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

Song of Solomon 1:14

Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.

Song of Solomon 1:15

Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.

Song of Solomon 1:16

Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

Song of Solomon 2

Song of Solomon 2:1

Ego flos campi, et lilium convallium.

Song of Solomon 2:2

Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

Song of Solomon 2:3

Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Song of Solomon 2:4

Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.

Song of Solomon 2:5

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

Song of Solomon 2:6

Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

Song of Solomon 2:7

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

Song of Solomon 2:8

Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

Song of Solomon 2:9

Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

Song of Solomon 2:10

En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :

Song of Solomon 2:11

jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.

Song of Solomon 2:12

Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;

Song of Solomon 2:13

ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :

Song of Solomon 2:14

columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

Song of Solomon 2:15

Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.

Song of Solomon 2:16

Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

Song of Solomon 2:17

donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.

Song of Solomon 3

Song of Solomon 3:1

In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.

Song of Solomon 3:2

Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.

Song of Solomon 3:3

Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem : Num quem diligit anima mea vidistis ?

Song of Solomon 3:4

Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.

Song of Solomon 3:5

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Song of Solomon 3:6

Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?

Song of Solomon 3:7

En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,

Song of Solomon 3:8

omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.

Song of Solomon 3:9

Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ;

Song of Solomon 3:10

columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.

Song of Solomon 3:11

Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.

Song of Solomon 4

Song of Solomon 4:1

Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.

Song of Solomon 4:2

Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.

Song of Solomon 4:3

Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.

Song of Solomon 4:4

Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Song of Solomon 4:5

Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.

Song of Solomon 4:6

Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.

Song of Solomon 4:7

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

Song of Solomon 4:8

Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

Song of Solomon 4:9

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

Song of Solomon 4:10

Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Song of Solomon 4:11

Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

Song of Solomon 4:12

Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

Song of Solomon 4:13

Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

Song of Solomon 4:14

Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.

Song of Solomon 4:15

Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.

Song of Solomon 4:16

Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

Song of Solomon 5

Song of Solomon 5:1

Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.

Song of Solomon 5:2

Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis : Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.

Song of Solomon 5:3

Expoliavi me tunica mea : quomodo induar illa ? lavi pedes meos : quomodo inquinabo illos ?

Song of Solomon 5:4

Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.

Song of Solomon 5:5

Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

Song of Solomon 5:6

Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quæsivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi.

Song of Solomon 5:7

Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

Song of Solomon 5:8

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.

Song of Solomon 5:9

Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?

Song of Solomon 5:10

Dilectus meus candidus et rubicundus ; electus ex millibus.

Song of Solomon 5:11

Caput ejus aurum optimum ; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.

Song of Solomon 5:12

Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.

Song of Solomon 5:13

Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.

Song of Solomon 5:14

Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.

Song of Solomon 5:15

Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.

Song of Solomon 5:16

Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

Song of Solomon 5:17

Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinavit dilectus tuus ? et quæremus eum tecum.

Song of Solomon 6

Song of Solomon 6:1

Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

Song of Solomon 6:2

Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

Song of Solomon 6:3

Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

Song of Solomon 6:4

Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

Song of Solomon 6:5

Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

Song of Solomon 6:6

Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

Song of Solomon 6:7

Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

Song of Solomon 6:8

Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

Song of Solomon 6:9

Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

Song of Solomon 6:10

Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

Song of Solomon 6:11

Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

Song of Solomon 6:12

Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.

Song of Solomon 7

Song of Solomon 7:1

Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.

Song of Solomon 7:2

Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

Song of Solomon 7:3

Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ.

Song of Solomon 7:4

Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.

Song of Solomon 7:5

Caput tuum ut Carmelus ; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

Song of Solomon 7:6

Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !

Song of Solomon 7:7

Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.

Song of Solomon 7:8

Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.

Song of Solomon 7:9

Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

Song of Solomon 7:10

Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

Song of Solomon 7:11

Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

Song of Solomon 7:12

Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea.

Song of Solomon 7:13

Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

Song of Solomon 8

Song of Solomon 8:1

Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?

Song of Solomon 8:2

Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

Song of Solomon 8:3

Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

Song of Solomon 8:4

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Song of Solomon 8:5

Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

Song of Solomon 8:6

Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

Song of Solomon 8:7

Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

Song of Solomon 8:8

Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?

Song of Solomon 8:9

Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

Song of Solomon 8:10

Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

Song of Solomon 8:11

Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

Song of Solomon 8:12

Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

Song of Solomon 8:13

Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.

Song of Solomon 8:14

Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Created: 2022-04-15 Fri 21:40