Table of Contents

Psalms 1

Psalms 1:1

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;

Psalms 1:2

sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Psalms 1:3

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.

Psalms 1:4

Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.

Psalms 1:5

Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum :

Psalms 1:6

quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Psalms 2

Psalms 2:1

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?

Psalms 2:2

Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.

Psalms 2:3

Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Psalms 2:4

Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.

Psalms 2:5

Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

Psalms 2:6

Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.

Psalms 2:7

Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te.

Psalms 2:8

Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

Psalms 2:9

Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

Psalms 2:10

Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram.

Psalms 2:11

Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

Psalms 2:12

Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.

Psalms 2:13

Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

Psalms 3

Psalms 3:1

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

Psalms 3:2

Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;

Psalms 3:3

multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.

Psalms 3:4

Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

Psalms 3:5

Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.

Psalms 3:6

Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Psalms 3:7

Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

Psalms 3:8

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.

Psalms 3:9

Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.

Psalms 4

Psalms 4:1

In finem, in carminibus. Psalmus David.

Psalms 4:2

Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

Psalms 4:3

Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?

Psalms 4:4

Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

Psalms 4:5

Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

Psalms 4:6

Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?

Psalms 4:7

Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.

Psalms 4:8

A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

Psalms 4:9

In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;

Psalms 4:10

quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Psalms 5

Psalms 5:1

In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.

Psalms 5:2

Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.

Psalms 5:3

Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.

Psalms 5:4

Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam.

Psalms 5:5

Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

Psalms 5:6

Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

Psalms 5:7

Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

Psalms 5:8

Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

Psalms 5:9

Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

Psalms 5:10

Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.

Psalms 5:11

Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.

Psalms 5:12

Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,

Psalms 5:13

quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.

Psalms 6

Psalms 6:1

In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.

Psalms 6:2

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

Psalms 6:3

Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

Psalms 6:4

Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?

Psalms 6:5

Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.

Psalms 6:6

Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi ?

Psalms 6:7

Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo.

Psalms 6:8

Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.

Psalms 6:9

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

Psalms 6:10

Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.

Psalms 6:11

Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.

Psalms 7

Psalms 7:1

Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.

Psalms 7:2

Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :

Psalms 7:3

nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

Psalms 7:4

Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,

Psalms 7:5

si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

Psalms 7:6

Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

Psalms 7:7

Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum : et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,

Psalms 7:8

et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere :

Psalms 7:9

Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

Psalms 7:10

Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.

Psalms 7:11

Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

Psalms 7:12

Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?

Psalms 7:13

Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.

Psalms 7:14

Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.

Psalms 7:15

Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

Psalms 7:16

Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.

Psalms 7:17

Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

Psalms 7:18

Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.

Psalms 8

Psalms 8:1

In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

Psalms 8:2

Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.

Psalms 8:3

Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Psalms 8:4

Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

Psalms 8:5

Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?

Psalms 8:6

Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;

Psalms 8:7

et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Psalms 8:8

Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

Psalms 8:9

volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

Psalms 8:10

Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

Psalms 9

Psalms 9:1

In finem, pro occultis filii. Psalmus David.

Psalms 9:2

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua.

Psalms 9:3

Lætabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.

Psalms 9:4

In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.

Psalms 9:5

Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.

Psalms 9:6

Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.

Psalms 9:7

Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;

Psalms 9:8

et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,

Psalms 9:9

et ipse judicabit orbem terræ in æquitate : judicabit populos in justitia.

Psalms 9:10

Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

Psalms 9:11

Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.

Psalms 9:12

Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus :

Psalms 9:13

quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.

Psalms 9:14

Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis,

Psalms 9:15

qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion :

Psalms 9:16

exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.

Psalms 9:17

Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

Psalms 9:18

Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.

Psalms 9:19

Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.

Psalms 9:20

Exsurge, Domine ; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.

Psalms 9:21

Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.

Psalms 9:22

Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?

Psalms 9:23

Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

Psalms 9:24

Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.

Psalms 9:25

Exacerbavit Dominum peccator : secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.

Psalms 9:26

Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.

Psalms 9:27

Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.

Psalms 9:28

Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.

Psalms 9:29

Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

Psalms 9:30

Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.

Psalms 9:31

In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

Psalms 9:32

Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.

Psalms 9:33

Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.

Psalms 9:34

Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.

Psalms 9:35

Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.

Psalms 9:36

Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.

Psalms 9:37

Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ; peribitis, gentes, de terra illius.

Psalms 9:38

Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua :

Psalms 9:39

judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

Psalms 10

Psalms 10:1

In finem. Psalmus David.

Psalms 10:2

In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?

Psalms 10:3

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde :

Psalms 10:4

quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?

Psalms 10:5

Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum.

Psalms 10:6

Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

Psalms 10:7

Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

Psalms 10:8

Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus.

Psalms 11

Psalms 11:1

In finem, pro octava. Psalmus David.

Psalms 11:2

Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

Psalms 11:3

Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

Psalms 11:4

Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

Psalms 11:5

Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?

Psalms 11:6

Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.

Psalms 11:7

Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

Psalms 11:8

Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.

Psalms 11:9

In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

Psalms 12

Psalms 12:1

In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?

Psalms 12:2

quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem ?

Psalms 12:3

usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?

Psalms 12:4

Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;

Psalms 12:5

nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;

Psalms 12:6

ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.

Psalms 13

Psalms 13:1

In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Psalms 13:2

Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

Psalms 13:3

Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.

Psalms 13:4

Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis ?

Psalms 13:5

Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

Psalms 13:6

Quoniam Dominus in generatione justa est : consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.

Psalms 13:7

Quis dabit ex Sion salutare Israël ? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.

Psalms 14

Psalms 14:1

Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?

Psalms 14:2

Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ;

Psalms 14:3

qui loquitur veritatem in corde suo : qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.

Psalms 14:4

Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ;

Psalms 14:5

qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit : qui facit hæc non movebitur in æternum.

Psalms 15

Psalms 15:1

Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

Psalms 15:2

Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

Psalms 15:3

Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

Psalms 15:4

Multiplicatæ sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Psalms 15:5

Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei : tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

Psalms 15:6

Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi.

Psalms 15:7

Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

Psalms 15:8

Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

Psalms 15:9

Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.

Psalms 15:10

Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.

Psalms 15:11

nil

Psalms 16

Psalms 16:1

Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

Psalms 16:2

De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates.

Psalms 16:3

Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

Psalms 16:4

Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.

Psalms 16:5

Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

Psalms 16:6

Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

Psalms 16:7

Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.

Psalms 16:8

A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me

Psalms 16:9

a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;

Psalms 16:10

adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam.

Psalms 16:11

Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.

Psalms 16:12

Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.

Psalms 16:13

Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio ; frameam tuam

Psalms 16:14

ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

Psalms 16:15

Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.

Psalms 17

Psalms 17:1

In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :

Psalms 17:2

Diligam te, Domine, fortitudo mea.

Psalms 17:3

Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.

Psalms 17:4

Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Psalms 17:5

Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

Psalms 17:6

Dolores inferni circumdederunt me ; præoccupaverunt me laquei mortis.

Psalms 17:7

In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

Psalms 17:8

Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt : quoniam iratus est eis.

Psalms 17:9

Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo.

Psalms 17:10

Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.

Psalms 17:11

Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum.

Psalms 17:12

Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.

Psalms 17:13

Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis.

Psalms 17:14

Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.

Psalms 17:15

Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

Psalms 17:16

Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.

Psalms 17:17

Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis.

Psalms 17:18

Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me ;

Psalms 17:19

prævenerunt me in die afflictionis meæ : et factus est Dominus protector meus.

Psalms 17:20

Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me,

Psalms 17:21

et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :

Psalms 17:22

quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ;

Psalms 17:23

quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.

Psalms 17:24

Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea.

Psalms 17:25

Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

Psalms 17:26

Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,

Psalms 17:27

et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

Psalms 17:28

Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.

Psalms 17:29

Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas.

Psalms 17:30

Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum.

Psalms 17:31

Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata : protector est omnium sperantium in se.

Psalms 17:32

Quoniam quis deus præter Dominum ? aut quis deus præter Deum nostrum ?

Psalms 17:33

Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ;

Psalms 17:34

qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ;

Psalms 17:35

qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,

Psalms 17:36

et dedisti mihi protectionem salutis tuæ : et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.

Psalms 17:37

Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.

Psalms 17:38

Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant.

Psalms 17:39

Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos.

Psalms 17:40

Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.

Psalms 17:41

Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.

Psalms 17:42

Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.

Psalms 17:43

Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos.

Psalms 17:44

Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium.

Psalms 17:45

Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi.

Psalms 17:46

Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

Psalms 17:47

Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.

Psalms 17:48

Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis.

Psalms 17:49

Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me.

Psalms 17:50

Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ;

Psalms 17:51

magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.

Psalms 18

Psalms 18:1

In finem. Psalmus David.

Psalms 18:2

Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.

Psalms 18:3

Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

Psalms 18:4

Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.

Psalms 18:5

In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.

Psalms 18:6

In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;

Psalms 18:7

a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.

Psalms 18:8

Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.

Psalms 18:9

Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

Psalms 18:10

Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,

Psalms 18:11

desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.

Psalms 18:12

Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.

Psalms 18:13

Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;

Psalms 18:14

et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.

Psalms 18:15

Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

Psalms 19

Psalms 19:1

In finem. Psalmus David.

Psalms 19:2

Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.

Psalms 19:3

Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

Psalms 19:4

Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

Psalms 19:5

Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

Psalms 19:6

Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

Psalms 19:7

Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.

Psalms 19:8

Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Psalms 19:9

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus.

Psalms 19:10

Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Psalms 20

Psalms 20:1

In finem. Psalmus David.

Psalms 20:2

Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.

Psalms 20:3

Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

Psalms 20:4

Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Psalms 20:5

Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi.

Psalms 20:6

Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.

Psalms 20:7

Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

Psalms 20:8

Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.

Psalms 20:9

Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

Psalms 20:10

Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.

Psalms 20:11

Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,

Psalms 20:12

quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.

Psalms 20:13

Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.

Psalms 20:14

Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

Psalms 21

Psalms 21:1

In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

Psalms 21:2

Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.

Psalms 21:3

Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

Psalms 21:4

Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

Psalms 21:5

In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.

Psalms 21:6

Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.

Psalms 21:7

Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

Psalms 21:8

Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

Psalms 21:9

Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.

Psalms 21:10

Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.

Psalms 21:11

In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :

Psalms 21:12

ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

Psalms 21:13

Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.

Psalms 21:14

Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

Psalms 21:15

Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

Psalms 21:16

Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.

Psalms 21:17

Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;

Psalms 21:18

dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

Psalms 21:19

Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

Psalms 21:20

Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.

Psalms 21:21

Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

Psalms 21:22

Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

Psalms 21:23

Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.

Psalms 21:24

Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.

Psalms 21:25

Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

Psalms 21:26

Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

Psalms 21:27

Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.

Psalms 21:28

Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :

Psalms 21:29

quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

Psalms 21:30

Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

Psalms 21:31

Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.

Psalms 21:32

Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Psalms 22

Psalms 22:1

Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit :

Psalms 22:2

in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me ;

Psalms 22:3

animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.

Psalms 22:4

Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

Psalms 22:5

Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians, quam præclarus est !

Psalms 22:6

Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.

Psalms 23

Psalms 23:1

Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Psalms 23:2

Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.

Psalms 23:3

Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?

Psalms 23:4

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo :

Psalms 23:5

hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Psalms 23:6

Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

Psalms 23:7

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.

Psalms 23:8

Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.

Psalms 23:9

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.

Psalms 23:10

Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

Psalms 24

Psalms 24:1

In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam :

Psalms 24:2

Deus meus, in te confido ; non erubescam.

Psalms 24:3

Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

Psalms 24:4

Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

Psalms 24:5

Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

Psalms 24:6

Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.

Psalms 24:7

Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Psalms 24:8

Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

Psalms 24:9

Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.

Psalms 24:10

Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

Psalms 24:11

Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.

Psalms 24:12

Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.

Psalms 24:13

Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.

Psalms 24:14

Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

Psalms 24:15

Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

Psalms 24:16

Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

Psalms 24:17

Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.

Psalms 24:18

Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.

Psalms 24:19

Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

Psalms 24:20

Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.

Psalms 24:21

Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.

Psalms 24:22

Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.

Psalms 25

Psalms 25:1

In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

Psalms 25:2

Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.

Psalms 25:3

Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.

Psalms 25:4

Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.

Psalms 25:5

Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

Psalms 25:6

Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine :

Psalms 25:7

ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

Psalms 25:8

Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.

Psalms 25:9

Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam :

Psalms 25:10

in quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.

Psalms 25:11

Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.

Psalms 25:12

Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.

Psalms 26

Psalms 26:1

Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo ?

Psalms 26:2

Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

Psalms 26:3

Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.

Psalms 26:4

Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.

Psalms 26:5

Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.

Psalms 26:6

In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.

Psalms 26:7

Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.

Psalms 26:8

Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.

Psalms 26:9

Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.

Psalms 26:10

Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.

Psalms 26:11

Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.

Psalms 26:12

Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.

Psalms 26:13

Credo videre bona Domini in terra viventium.

Psalms 26:14

Expecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Psalms 27

Psalms 27:1

Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me : nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

Psalms 27:2

Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

Psalms 27:3

Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Psalms 27:4

Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis ; redde retributionem eorum ipsis.

Psalms 27:5

Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.

Psalms 27:6

Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.

Psalms 27:7

Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum : et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.

Psalms 27:8

Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.

Psalms 27:9

Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

Psalms 28

Psalms 28:1

Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.

Psalms 28:2

Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.

Psalms 28:3

Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit : Dominus super aquas multas.

Psalms 28:4

Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.

Psalms 28:5

Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani :

Psalms 28:6

et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.

Psalms 28:7

Vox Domini intercidentis flammam ignis ;

Psalms 28:8

vox Domini concutientis desertum : et commovebit Dominus desertum Cades.

Psalms 28:9

Vox Domini præparantis cervos : et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.

Psalms 28:10

Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.

Psalms 28:11

Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.

Psalms 29

Psalms 29:1

Psalmus cantici, in dedicatione domus David.

Psalms 29:2

Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.

Psalms 29:3

Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

Psalms 29:4

Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.

Psalms 29:5

Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.

Psalms 29:6

Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus : ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.

Psalms 29:7

Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum.

Psalms 29:8

Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

Psalms 29:9

Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.

Psalms 29:10

Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?

Psalms 29:11

Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.

Psalms 29:12

Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :

Psalms 29:13

ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.

Psalms 30

Psalms 30:1

In finem. Psalmus David, pro extasi.

Psalms 30:2

In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum : in justitia tua libera me.

Psalms 30:3

Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :

Psalms 30:4

quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.

Psalms 30:5

Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

Psalms 30:6

In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.

Psalms 30:7

Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.

Psalms 30:8

Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.

Psalms 30:9

Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.

Psalms 30:10

Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

Psalms 30:11

Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.

Psalms 30:12

Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.

Psalms 30:13

Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ; factus sum tamquam vas perditum :

Psalms 30:14

quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.

Psalms 30:15

Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;

Psalms 30:16

in manibus tuis sortes meæ : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.

Psalms 30:17

Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.

Psalms 30:18

Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;

Psalms 30:19

muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.

Psalms 30:20

Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !

Psalms 30:21

Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.

Psalms 30:22

Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

Psalms 30:23

Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.

Psalms 30:24

Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

Psalms 30:25

Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

Psalms 31

Psalms 31:1

Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Psalms 31:2

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

Psalms 31:3

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Psalms 31:4

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

Psalms 31:5

Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.

Psalms 31:6

Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

Psalms 31:7

Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

Psalms 31:8

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.

Psalms 31:9

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

Psalms 31:10

Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Psalms 31:11

Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.

Psalms 32

Psalms 32:1

Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.

Psalms 32:2

Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.

Psalms 32:3

Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.

Psalms 32:4

Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

Psalms 32:5

Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.

Psalms 32:6

Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Psalms 32:7

Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.

Psalms 32:8

Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

Psalms 32:9

Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.

Psalms 32:10

Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

Psalms 32:11

Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

Psalms 32:12

Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.

Psalms 32:13

De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.

Psalms 32:14

De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :

Psalms 32:15

qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.

Psalms 32:16

Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

Psalms 32:17

Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

Psalms 32:18

Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :

Psalms 32:19

ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

Psalms 32:20

Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.

Psalms 32:21

Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

Psalms 32:22

Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Psalms 33

Psalms 33:1

Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.

Psalms 33:2

Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo.

Psalms 33:3

In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et lætentur.

Psalms 33:4

Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.

Psalms 33:5

Exquisivi Dominum, et exaudivit me ; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

Psalms 33:6

Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestræ non confundentur.

Psalms 33:7

Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

Psalms 33:8

Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.

Psalms 33:9

Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ; beatus vir qui sperat in eo.

Psalms 33:10

Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.

Psalms 33:11

Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

Psalms 33:12

Venite, filii ; audite me : timorem Domini docebo vos.

Psalms 33:13

Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos ?

Psalms 33:14

Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

Psalms 33:15

Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam.

Psalms 33:16

Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.

Psalms 33:17

Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

Psalms 33:18

Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

Psalms 33:19

Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.

Psalms 33:20

Multæ tribulationes justorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.

Psalms 33:21

Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.

Psalms 33:22

Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt justum delinquent.

Psalms 33:23

Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Psalms 34

Psalms 34:1

Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.

Psalms 34:2

Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.

Psalms 34:3

Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.

Psalms 34:4

Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.

Psalms 34:5

Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.

Psalms 34:6

Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos.

Psalms 34:7

Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.

Psalms 34:8

Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.

Psalms 34:9

Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.

Psalms 34:10

Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.

Psalms 34:11

Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.

Psalms 34:12

Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.

Psalms 34:13

Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

Psalms 34:14

Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

Psalms 34:15

Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

Psalms 34:16

Dissipati sunt, nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.

Psalms 34:17

Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam.

Psalms 34:18

Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.

Psalms 34:19

Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

Psalms 34:20

Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.

Psalms 34:21

Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.

Psalms 34:22

Vidisti, Domine : ne sileas ; Domine, ne discedas a me.

Psalms 34:23

Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.

Psalms 34:24

Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.

Psalms 34:25

Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ; nec dicant : Devoravimus eum.

Psalms 34:26

Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.

Psalms 34:27

Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.

Psalms 34:28

Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ; tota die laudem tuam.

Psalms 35

Psalms 35:1

In finem. Servo Domini ipsi David.

Psalms 35:2

Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.

Psalms 35:3

Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

Psalms 35:4

Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.

Psalms 35:5

Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.

Psalms 35:6

Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

Psalms 35:7

Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

Psalms 35:8

quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

Psalms 35:9

Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :

Psalms 35:10

quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

Psalms 35:11

Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

Psalms 35:12

Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.

Psalms 35:13

Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Psalms 36

Psalms 36:1

Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem :

Psalms 36:2

quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.

Psalms 36:3

Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.

Psalms 36:4

Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Psalms 36:5

Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.

Psalms 36:6

Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.

Psalms 36:7

Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ; in homine faciente injustitias.

Psalms 36:8

Desine ab ira, et derelinque furorem ; noli æmulari ut maligneris.

Psalms 36:9

Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.

Psalms 36:10

Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quæres locum ejus, et non invenies.

Psalms 36:11

Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

Psalms 36:12

Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.

Psalms 36:13

Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.

Psalms 36:14

Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum : ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.

Psalms 36:15

Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.

Psalms 36:16

Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas :

Psalms 36:17

quoniam brachia peccatorum conterentur : confirmat autem justos Dominus.

Psalms 36:18

Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.

Psalms 36:19

Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur :

Psalms 36:20

quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.

Psalms 36:21

Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet :

Psalms 36:22

quia benedicentes ei hæreditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt.

Psalms 36:23

Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.

Psalms 36:24

Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.

Psalms 36:25

Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.

Psalms 36:26

Tota die miseretur et commodat ; et semen illius in benedictione erit.

Psalms 36:27

Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi :

Psalms 36:28

quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos : in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.

Psalms 36:29

Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.

Psalms 36:30

Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

Psalms 36:31

Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.

Psalms 36:32

Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum.

Psalms 36:33

Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.

Psalms 36:34

Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram : cum perierint peccatores, videbis.

Psalms 36:35

Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani :

Psalms 36:36

et transivi, et ecce non erat ; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.

Psalms 36:37

Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.

Psalms 36:38

Injusti autem disperibunt simul ; reliquiæ impiorum interibunt.

Psalms 36:39

Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis.

Psalms 36:40

Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.

Psalms 37

Psalms 37:1

Psalmus David, in rememorationem de sabbato.

Psalms 37:2

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :

Psalms 37:3

quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Psalms 37:4

Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :

Psalms 37:5

quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.

Psalms 37:6

Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.

Psalms 37:7

Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.

Psalms 37:8

Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.

Psalms 37:9

Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.

Psalms 37:10

Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

Psalms 37:11

Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

Psalms 37:12

Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.

Psalms 37:13

Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

Psalms 37:14

Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.

Psalms 37:15

Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

Psalms 37:16

Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.

Psalms 37:17

Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

Psalms 37:18

Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

Psalms 37:19

Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

Psalms 37:20

Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

Psalms 37:21

Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

Psalms 37:22

Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.

Psalms 37:23

Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.

Psalms 38

Psalms 38:1

In finem, ipsi Idithun. Canticum David.

Psalms 38:2

Dixi : Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

Psalms 38:3

Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.

Psalms 38:4

Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.

Psalms 38:5

Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

Psalms 38:6

Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

Psalms 38:7

Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

Psalms 38:8

Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.

Psalms 38:9

Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.

Psalms 38:10

Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ;

Psalms 38:11

amove a me plagas tuas.

Psalms 38:12

A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.

Psalms 38:13

Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.

Psalms 38:14

Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.

Psalms 39

Psalms 39:1

In finem. Psalmus ipsi David.

Psalms 39:2

Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.

Psalms 39:3

Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.

Psalms 39:4

Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.

Psalms 39:5

Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.

Psalms 39:6

Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum : multiplicati sunt super numerum.

Psalms 39:7

Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti ;

Psalms 39:8

tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,

Psalms 39:9

ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

Psalms 39:10

Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.

Psalms 39:11

Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.

Psalms 39:12

Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

Psalms 39:13

Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

Psalms 39:14

Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice.

Psalms 39:15

Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.

Psalms 39:16

Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge !

Psalms 39:17

Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Psalms 39:18

Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris.

Psalms 40

Psalms 40:1

In finem. Psalmus ipsi David.

Psalms 40:2

Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.

Psalms 40:3

Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

Psalms 40:4

Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.

Psalms 40:5

Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.

Psalms 40:6

Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?

Psalms 40:7

Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.

Psalms 40:8

In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.

Psalms 40:9

Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?

Psalms 40:10

Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

Psalms 40:11

Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis.

Psalms 40:12

In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

Psalms 40:13

Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.

Psalms 40:14

Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.

Psalms 41

Psalms 41:1

In finem. Intellectus filiis Core.

Psalms 41:2

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

Psalms 41:3

Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?

Psalms 41:4

Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?

Psalms 41:5

Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.

Psalms 41:6

Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,

Psalms 41:7

et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est : propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.

Psalms 41:8

Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.

Psalms 41:9

In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitæ meæ.

Psalms 41:10

Dicam Deo : Susceptor meus es ; quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?

Psalms 41:11

Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?

Psalms 41:12

Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.

Psalms 42

Psalms 42:1

Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloso erue me.

Psalms 42:2

Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?

Psalms 42:3

Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

Psalms 42:4

Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.

Psalms 42:5

Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.

Psalms 42:6

nil

Psalms 43

Psalms 43:1

In finem. Filiis Core ad intellectum.

Psalms 43:2

Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

Psalms 43:3

Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.

Psalms 43:4

Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

Psalms 43:5

Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

Psalms 43:6

In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

Psalms 43:7

Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :

Psalms 43:8

salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

Psalms 43:9

In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

Psalms 43:10

Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

Psalms 43:11

Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.

Psalms 43:12

Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

Psalms 43:13

Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

Psalms 43:14

Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

Psalms 43:15

Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.

Psalms 43:16

Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :

Psalms 43:17

a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

Psalms 43:18

Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

Psalms 43:19

Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :

Psalms 43:20

quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

Psalms 43:21

Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

Psalms 43:22

nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.

Psalms 43:23

Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.

Psalms 43:24

Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?

Psalms 43:25

Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.

Psalms 43:26

Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

Psalms 44

Psalms 44:1

In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.

Psalms 44:2

Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.

Psalms 44:3

Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in æternum.

Psalms 44:4

Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

Psalms 44:5

Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.

Psalms 44:6

Sagittæ tuæ acutæ : populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.

Psalms 44:7

Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui.

Psalms 44:8

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.

Psalms 44:9

Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te

Psalms 44:10

filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.

Psalms 44:11

Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

Psalms 44:12

Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

Psalms 44:13

Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis.

Psalms 44:14

Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,

Psalms 44:15

circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam ; proximæ ejus afferentur tibi.

Psalms 44:16

Afferentur in lætitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.

Psalms 44:17

Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram.

Psalms 44:18

Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem : propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.

Psalms 45

Psalms 45:1

In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.

Psalms 45:2

Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.

Psalms 45:3

Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.

Psalms 45:4

Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.

Psalms 45:5

Fluminis impetus lætificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

Psalms 45:6

Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo.

Psalms 45:7

Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.

Psalms 45:8

Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.

Psalms 45:9

Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,

Psalms 45:10

auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.

Psalms 45:11

Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

Psalms 45:12

Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.

Psalms 46

Psalms 46:1

In finem, pro filiis Core. Psalmus.

Psalms 46:2

Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :

Psalms 46:3

quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

Psalms 46:4

Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.

Psalms 46:5

Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.

Psalms 46:6

Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.

Psalms 46:7

Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite :

Psalms 46:8

quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.

Psalms 46:9

Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.

Psalms 46:10

Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.

Psalms 47

Psalms 47:1

Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.

Psalms 47:2

Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.

Psalms 47:3

Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ; latera aquilonis, civitas regis magni.

Psalms 47:4

Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.

Psalms 47:5

Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ; convenerunt in unum.

Psalms 47:6

Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.

Psalms 47:7

Tremor apprehendit eos ; ibi dolores ut parturientis :

Psalms 47:8

in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

Psalms 47:9

Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in æternum.

Psalms 47:10

Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

Psalms 47:11

Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ ; justitia plena est dextera tua.

Psalms 47:12

Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.

Psalms 47:13

Circumdate Sion, et complectimini eam ; narrate in turribus ejus.

Psalms 47:14

Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.

Psalms 47:15

Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi : ipse reget nos in sæcula.

Psalms 48

Psalms 48:1

In finem, filiis Core. Psalmus.

Psalms 48:2

Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :

Psalms 48:3

quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.

Psalms 48:4

Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.

Psalms 48:5

Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.

Psalms 48:6

Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.

Psalms 48:7

Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.

Psalms 48:8

Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,

Psalms 48:9

et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;

Psalms 48:10

et vivet adhuc in finem.

Psalms 48:11

Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,

Psalms 48:12

et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.

Psalms 48:13

Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Psalms 48:14

Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.

Psalms 48:15

Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

Psalms 48:16

Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.

Psalms 48:17

Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :

Psalms 48:18

quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.

Psalms 48:19

Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.

Psalms 48:20

Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.

Psalms 48:21

Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Psalms 49

Psalms 49:1

Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

Psalms 49:2

Ex Sion species decoris ejus :

Psalms 49:3

Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.

Psalms 49:4

Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.

Psalms 49:5

Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

Psalms 49:6

Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

Psalms 49:7

Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.

Psalms 49:8

Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

Psalms 49:9

Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :

Psalms 49:10

quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.

Psalms 49:11

Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.

Psalms 49:12

Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

Psalms 49:13

Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?

Psalms 49:14

Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

Psalms 49:15

Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.

Psalms 49:16

Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?

Psalms 49:17

Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

Psalms 49:18

Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

Psalms 49:19

Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

Psalms 49:20

Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

Psalms 49:21

Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.

Psalms 49:22

Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

Psalms 49:23

Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

Psalms 50

Psalms 50:1

In finem. Psalmus David,

Psalms 50:2

cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.

Psalms 50:3

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

Psalms 50:4

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

Psalms 50:5

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

Psalms 50:6

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Psalms 50:7

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

Psalms 50:8

Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.

Psalms 50:9

Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.

Psalms 50:10

Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

Psalms 50:11

Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.

Psalms 50:12

Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Psalms 50:13

Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Psalms 50:14

Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.

Psalms 50:15

Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

Psalms 50:16

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

Psalms 50:17

Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

Psalms 50:18

Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.

Psalms 50:19

Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

Psalms 50:20

Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.

Psalms 50:21

Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.

Psalms 51

Psalms 51:1

In finem. Intellectus David,

Psalms 51:2

cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

Psalms 51:3

Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

Psalms 51:4

Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.

Psalms 51:5

Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

Psalms 51:6

Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.

Psalms 51:7

Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Psalms 51:8

Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :

Psalms 51:9

Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

Psalms 51:10

Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

Psalms 51:11

Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Psalms 52

Psalms 52:1

In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.

Psalms 52:2

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.

Psalms 52:3

Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

Psalms 52:4

Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Psalms 52:5

Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?

Psalms 52:6

Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

Psalms 52:7

Quis dabit ex Sion salutare Israël ? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.

Psalms 53

Psalms 53:1

In finem, in carminibus. Intellectus David,

Psalms 53:2

cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?

Psalms 53:3

Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

Psalms 53:4

Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.

Psalms 53:5

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Psalms 53:6

Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.

Psalms 53:7

Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.

Psalms 53:8

Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Psalms 53:9

Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Psalms 54

Psalms 54:1

In finem, in carminibus. Intellectus David.

Psalms 54:2

Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :

Psalms 54:3

intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum

Psalms 54:4

a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.

Psalms 54:5

Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

Psalms 54:6

Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.

Psalms 54:7

Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ?

Psalms 54:8

Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.

Psalms 54:9

Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.

Psalms 54:10

Præcipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

Psalms 54:11

Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,

Psalms 54:12

et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.

Psalms 54:13

Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.

Psalms 54:14

Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus :

Psalms 54:15

qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.

Psalms 54:16

Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.

Psalms 54:17

Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.

Psalms 54:18

Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.

Psalms 54:19

Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.

Psalms 54:20

Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.

Psalms 54:21

Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus :

Psalms 54:22

divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.

Psalms 54:23

Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo.

Psalms 54:24

Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.

Psalms 55

Psalms 55:1

In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

Psalms 55:2

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.

Psalms 55:3

Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.

Psalms 55:4

Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.

Psalms 55:5

In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.

Psalms 55:6

Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

Psalms 55:7

Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

Psalms 55:8

pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.

Psalms 55:9

Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :

Psalms 55:10

tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

Psalms 55:11

In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.

Psalms 55:12

In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :

Psalms 55:13

quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

Psalms 56

Psalms 56:1

In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.

Psalms 56:2

Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Psalms 56:3

Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.

Psalms 56:4

Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,

Psalms 56:5

et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.

Psalms 56:6

Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.

Psalms 56:7

Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

Psalms 56:8

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.

Psalms 56:9

Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.

Psalms 56:10

Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus :

Psalms 56:11

quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

Psalms 56:12

Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.

Psalms 57

Psalms 57:1

In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.

Psalms 57:2

Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.

Psalms 57:3

Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.

Psalms 57:4

Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.

Psalms 57:5

Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,

Psalms 57:6

quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

Psalms 57:7

Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.

Psalms 57:8

Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.

Psalms 57:9

Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.

Psalms 57:10

Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

Psalms 57:11

Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

Psalms 57:12

Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.

Psalms 58

Psalms 58:1

In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.

Psalms 58:2

Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.

Psalms 58:3

Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.

Psalms 58:4

Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.

Psalms 58:5

Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.

Psalms 58:6

Exsurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.

Psalms 58:7

Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.

Psalms 58:8

Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?

Psalms 58:9

Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes.

Psalms 58:10

Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es :

Psalms 58:11

Deus meus misericordia ejus præveniet me.

Psalms 58:12

Deus ostendet mihi super inimicos meos : ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine :

Psalms 58:13

delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur

Psalms 58:14

in consummatione : in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.

Psalms 58:15

Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.

Psalms 58:16

Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.

Psalms 58:17

Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam : quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.

Psalms 58:18

Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.

Psalms 59

Psalms 59:1

In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,

Psalms 59:2

cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.

Psalms 59:3

Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.

Psalms 59:4

Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.

Psalms 59:5

Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.

Psalms 59:6

Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui.

Psalms 59:7

Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

Psalms 59:8

Deus locutus est in sancto suo : lætabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.

Psalms 59:9

Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;

Psalms 59:10

Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt.

Psalms 59:11

Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?

Psalms 59:12

nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?

Psalms 59:13

Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

Psalms 59:14

In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

Psalms 60

Psalms 60:1

In finem. In hymnis David.

Psalms 60:2

Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meæ.

Psalms 60:3

A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,

Psalms 60:4

quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.

Psalms 60:5

Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ; protegar in velamento alarum tuarum.

Psalms 60:6

Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.

Psalms 60:7

Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.

Psalms 60:8

Permanet in æternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?

Psalms 60:9

Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.

Psalms 61

Psalms 61:1

In finem, pro Idithun. Psalmus David.

Psalms 61:2

Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.

Psalms 61:3

Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.

Psalms 61:4

Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.

Psalms 61:5

Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.

Psalms 61:6

Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea :

Psalms 61:7

quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.

Psalms 61:8

In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

Psalms 61:9

Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in æternum.

Psalms 61:10

Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.

Psalms 61:11

Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.

Psalms 61:12

Semel locutus est Deus ; duo hæc audivi : quia potestas Dei est,

Psalms 61:13

et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.

Psalms 62

Psalms 62:1

Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.

Psalms 62:2

Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !

Psalms 62:3

In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

Psalms 62:4

Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

Psalms 62:5

Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

Psalms 62:6

Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

Psalms 62:7

Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

Psalms 62:8

Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

Psalms 62:9

Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.

Psalms 62:10

Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;

Psalms 62:11

tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.

Psalms 62:12

Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.

Psalms 63

Psalms 63:1

In finem. Psalmus David.

Psalms 63:2

Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.

Psalms 63:3

Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

Psalms 63:4

Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,

Psalms 63:5

ut sagittent in occultis immaculatum.

Psalms 63:6

Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?

Psalms 63:7

Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,

Psalms 63:8

et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,

Psalms 63:9

et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,

Psalms 63:10

et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.

Psalms 63:11

Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.

Psalms 64

Psalms 64:1

In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.

Psalms 64:2

Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Psalms 64:3

Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet.

Psalms 64:4

Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Psalms 64:5

Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ ; sanctum est templum tuum,

Psalms 64:6

mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.

Psalms 64:7

Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia ;

Psalms 64:8

qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,

Psalms 64:9

et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis.

Psalms 64:10

Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum : quoniam ita est præparatio ejus.

Psalms 64:11

Rivos ejus inebria ; multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus lætabitur germinans.

Psalms 64:12

Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate.

Psalms 64:13

Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.

Psalms 64:14

Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent.

Psalms 65

Psalms 65:1

In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra ;

Psalms 65:2

psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.

Psalms 65:3

Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.

Psalms 65:4

Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.

Psalms 65:5

Venite, et videte opera Dei : terribilis in consiliis super filios hominum.

Psalms 65:6

Qui convertit mare in aridam ; in flumine pertransibunt pede : ibi lætabimur in ipso.

Psalms 65:7

Qui dominatur in virtute sua in æternum ; oculi ejus super gentes respiciunt : qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

Psalms 65:8

Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus :

Psalms 65:9

qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

Psalms 65:10

Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

Psalms 65:11

Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;

Psalms 65:12

imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

Psalms 65:13

Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea

Psalms 65:14

quæ distinxerunt labia mea : et locutum est os meum in tribulatione mea.

Psalms 65:15

Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.

Psalms 65:16

Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.

Psalms 65:17

Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.

Psalms 65:18

Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

Psalms 65:19

Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.

Psalms 65:20

Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

Psalms 66

Psalms 66:1

In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.

Psalms 66:2

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :

Psalms 66:3

ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

Psalms 66:4

Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.

Psalms 66:5

Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.

Psalms 66:6

Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.

Psalms 66:7

Terra dedit fructum suum : benedicat nos Deus, Deus noster !

Psalms 66:8

Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.

Psalms 67

Psalms 67:1

In finem. Psalmus cantici ipsi David.

Psalms 67:2

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.

Psalms 67:3

Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Psalms 67:4

Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.

Psalms 67:5

Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,

Psalms 67:6

patris orphanorum, et judicis viduarum ; Deus in loco sancto suo.

Psalms 67:7

Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.

Psalms 67:8

Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,

Psalms 67:9

terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.

Psalms 67:10

Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.

Psalms 67:11

Animalia tua habitabunt in ea ; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

Psalms 67:12

Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.

Psalms 67:13

Rex virtutum dilecti, dilecti ; et speciei domus dividere spolia.

Psalms 67:14

Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.

Psalms 67:15

Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.

Psalms 67:16

Mons Dei, mons pinguis : mons coagulatus, mons pinguis.

Psalms 67:17

Ut quid suspicamini, montes coagulatos ? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ; etenim Dominus habitabit in finem.

Psalms 67:18

Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ; Dominus in eis in Sina, in sancto.

Psalms 67:19

Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus ; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.

Psalms 67:20

Benedictus Dominus die quotidie : prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.

Psalms 67:21

Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis.

Psalms 67:22

Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.

Psalms 67:23

Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris :

Psalms 67:24

ut intingatur pes tuus in sanguine ; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.

Psalms 67:25

Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.

Psalms 67:26

Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.

Psalms 67:27

In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.

Psalms 67:28

Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ; principes Juda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali.

Psalms 67:29

Manda, Deus, virtuti tuæ ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

Psalms 67:30

A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.

Psalms 67:31

Increpa feras arundinis ; congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt.

Psalms 67:32

Venient legati ex Ægypto ; Æthiopia præveniet manus ejus Deo.

Psalms 67:33

Regna terræ, cantate Deo ; psallite Domino ; psallite Deo.

Psalms 67:34

Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem : ecce dabit voci suæ vocem virtutis.

Psalms 67:35

Date gloriam Deo super Israël ; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.

Psalms 67:36

Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus !

Psalms 68

Psalms 68:1

In finem, pro iis qui commutabuntur. David.

Psalms 68:2

Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.

Psalms 68:3

Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

Psalms 68:4

Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.

Psalms 68:5

Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quæ non rapui, tunc exsolvebam.

Psalms 68:6

Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.

Psalms 68:7

Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.

Psalms 68:8

Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam.

Psalms 68:9

Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.

Psalms 68:10

Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

Psalms 68:11

Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.

Psalms 68:12

Et posui vestimentum meum cilicium ; et factus sum illis in parabolam.

Psalms 68:13

Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.

Psalms 68:14

Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.

Psalms 68:15

Eripe me de luto, ut non infigar ; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.

Psalms 68:16

Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.

Psalms 68:17

Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.

Psalms 68:18

Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ; quoniam tribulor, velociter exaudi me.

Psalms 68:19

Intende animæ meæ, et libera eam ; propter inimicos meos, eripe me.

Psalms 68:20

Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;

Psalms 68:21

in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam : et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.

Psalms 68:22

Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Psalms 68:23

Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.

Psalms 68:24

Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.

Psalms 68:25

Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.

Psalms 68:26

Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.

Psalms 68:27

Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

Psalms 68:28

Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.

Psalms 68:29

Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.

Psalms 68:30

Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me.

Psalms 68:31

Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude :

Psalms 68:32

et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.

Psalms 68:33

Videant pauperes, et lætentur ; quærite Deum, et vivet anima vestra :

Psalms 68:34

quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.

Psalms 68:35

Laudent illum cæli et terra ; mare, et omnia reptilia in eis.

Psalms 68:36

Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.

Psalms 68:37

Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.

Psalms 69

Psalms 69:1

In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.

Psalms 69:2

Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.

Psalms 69:3

Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.

Psalms 69:4

Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !

Psalms 69:5

Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Psalms 69:6

Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.

Psalms 70

Psalms 70:1

Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum.

Psalms 70:2

In justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me.

Psalms 70:3

Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.

Psalms 70:4

Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui :

Psalms 70:5

quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea.

Psalms 70:6

In te confirmatus sum ex utero ; de ventre matris meæ tu es protector meus ; in te cantatio mea semper.

Psalms 70:7

Tamquam prodigium factus sum multis ; et tu adjutor fortis.

Psalms 70:8

Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.

Psalms 70:9

Ne projicias me in tempore senectutis ; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.

Psalms 70:10

Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,

Psalms 70:11

dicentes : Deus dereliquit eum : persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.

Psalms 70:12

Deus, ne elongeris a me ; Deus meus, in auxilium meum respice.

Psalms 70:13

Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.

Psalms 70:14

Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.

Psalms 70:15

Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,

Psalms 70:16

introibo in potentias Domini ; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.

Psalms 70:17

Deus, docuisti me a juventute mea ; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

Psalms 70:18

Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam,

Psalms 70:19

et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quæ fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?

Psalms 70:20

Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.

Psalms 70:21

Multiplicasti magnificentiam tuam ; et conversus consolatus es me.

Psalms 70:22

Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ; psallam tibi in cithara, sanctus Israël.

Psalms 70:23

Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ; et anima mea quam redemisti.

Psalms 70:24

Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.

Psalms 71

Psalms 71:1

Psalmus, in Salomonem.

Psalms 71:2

Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.

Psalms 71:3

Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.

Psalms 71:4

Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.

Psalms 71:5

Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.

Psalms 71:6

Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.

Psalms 71:7

Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.

Psalms 71:8

Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

Psalms 71:9

Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.

Psalms 71:10

Reges Tharsis et insulæ munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent :

Psalms 71:11

et adorabunt eum omnes reges terræ ; omnes gentes servient ei.

Psalms 71:12

Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.

Psalms 71:13

Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.

Psalms 71:14

Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.

Psalms 71:15

Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.

Psalms 71:16

Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.

Psalms 71:17

Sit nomen ejus benedictum in sæcula ; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ; omnes gentes magnificabunt eum.

Psalms 71:18

Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.

Psalms 71:19

Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.

Psalms 71:20

Defecerunt laudes David, filii Jesse.

Psalms 72

Psalms 72:1

Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !

Psalms 72:2

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :

Psalms 72:3

quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Psalms 72:4

Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

Psalms 72:5

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Psalms 72:6

Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Psalms 72:7

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.

Psalms 72:8

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Psalms 72:9

Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

Psalms 72:10

Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

Psalms 72:11

Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?

Psalms 72:12

Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.

Psalms 72:13

Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

Psalms 72:14

et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

Psalms 72:15

Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

Psalms 72:16

Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :

Psalms 72:17

donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

Psalms 72:18

Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.

Psalms 72:19

Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.

Psalms 72:20

Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

Psalms 72:21

Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;

Psalms 72:22

et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :

Psalms 72:23

ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

Psalms 72:24

Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

Psalms 72:25

Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?

Psalms 72:26

Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.

Psalms 72:27

Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

Psalms 72:28

Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.

Psalms 73

Psalms 73:1

Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?

Psalms 73:2

Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.

Psalms 73:3

Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !

Psalms 73:4

Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa :

Psalms 73:5

et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

Psalms 73:6

exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.

Psalms 73:7

Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

Psalms 73:8

Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

Psalms 73:9

Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.

Psalms 73:10

Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?

Psalms 73:11

Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?

Psalms 73:12

Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.

Psalms 73:13

Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.

Psalms 73:14

Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.

Psalms 73:15

Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.

Psalms 73:16

Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.

Psalms 73:17

Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.

Psalms 73:18

Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

Psalms 73:19

Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Psalms 73:20

Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

Psalms 73:21

Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

Psalms 73:22

Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

Psalms 73:23

Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Psalms 74

Psalms 74:1

In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

Psalms 74:2

Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.

Psalms 74:3

Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

Psalms 74:4

Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.

Psalms 74:5

Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :

Psalms 74:6

nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

Psalms 74:7

Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :

Psalms 74:8

quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :

Psalms 74:9

quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.

Psalms 74:10

Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :

Psalms 74:11

et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

Psalms 75

Psalms 75:1

In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

Psalms 75:2

Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.

Psalms 75:3

Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

Psalms 75:4

Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

Psalms 75:5

Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;

Psalms 75:6

turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

Psalms 75:7

Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

Psalms 75:8

Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.

Psalms 75:9

De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit

Psalms 75:10

cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

Psalms 75:11

Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

Psalms 75:12

Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,

Psalms 75:13

et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.

Psalms 76

Psalms 76:1

In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.

Psalms 76:2

Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

Psalms 76:3

In die tribulationis meæ Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ;

Psalms 76:4

memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

Psalms 76:5

Anticipaverunt vigilias oculi mei ; turbatus sum, et non sum locutus.

Psalms 76:6

Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.

Psalms 76:7

Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

Psalms 76:8

Numquid in æternum projiciet Deus ? aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?

Psalms 76:9

aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ?

Psalms 76:10

aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?

Psalms 76:11

Et dixi : Nunc cœpi ; hæc mutatio dexteræ Excelsi.

Psalms 76:12

Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :

Psalms 76:13

et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.

Psalms 76:14

Deus, in sancto via tua : quis deus magnus sicut Deus noster ?

Psalms 76:15

Tu es Deus qui facis mirabilia : notam fecisti in populis virtutem tuam.

Psalms 76:16

Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.

Psalms 76:17

Viderunt te aquæ, Deus ; viderunt te aquæ, et timuerunt : et turbatæ sunt abyssi.

Psalms 76:18

Multitudo sonitus aquarum ; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt ;

Psalms 76:19

vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ; commota est, et contremuit terra.

Psalms 76:20

In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.

Psalms 76:21

Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.

Psalms 77

Psalms 77:1

Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.

Psalms 77:2

Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.

Psalms 77:3

Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.

Psalms 77:4

Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.

Psalms 77:5

Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis :

Psalms 77:6

ut cognoscat generatio altera : filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,

Psalms 77:7

ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant :

Psalms 77:8

ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.

Psalms 77:9

Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.

Psalms 77:10

Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.

Psalms 77:11

Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.

Psalms 77:12

Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.

Psalms 77:13

Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre :

Psalms 77:14

et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.

Psalms 77:15

Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.

Psalms 77:16

Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.

Psalms 77:17

Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

Psalms 77:18

Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.

Psalms 77:19

Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?

Psalms 77:20

quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?

Psalms 77:21

Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël :

Psalms 77:22

quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.

Psalms 77:23

Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.

Psalms 77:24

Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.

Psalms 77:25

Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.

Psalms 77:26

Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.

Psalms 77:27

Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.

Psalms 77:28

Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.

Psalms 77:29

Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis :

Psalms 77:30

non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,

Psalms 77:31

et ira Dei ascendit super eos : et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.

Psalms 77:32

In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.

Psalms 77:33

Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.

Psalms 77:34

Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.

Psalms 77:35

Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.

Psalms 77:36

Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;

Psalms 77:37

cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

Psalms 77:38

Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.

Psalms 77:39

Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.

Psalms 77:40

Quoties exacerbaverunt eum in deserto ; in iram concitaverunt eum in inaquoso ?

Psalms 77:41

Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.

Psalms 77:42

Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis :

Psalms 77:43

sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;

Psalms 77:44

et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.

Psalms 77:45

Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ;

Psalms 77:46

et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ ;

Psalms 77:47

et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;

Psalms 77:48

et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;

Psalms 77:49

misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.

Psalms 77:50

Viam fecit semitæ iræ suæ : non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit :

Psalms 77:51

et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :

Psalms 77:52

et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto :

Psalms 77:53

et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.

Psalms 77:54

Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;

Psalms 77:55

et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.

Psalms 77:56

Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.

Psalms 77:57

Et averterunt se, et non servaverunt pactum : quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.

Psalms 77:58

In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.

Psalms 77:59

Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.

Psalms 77:60

Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

Psalms 77:61

Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.

Psalms 77:62

Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.

Psalms 77:63

Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.

Psalms 77:64

Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.

Psalms 77:65

Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.

Psalms 77:66

Et percussit inimicos suos in posteriora ; opprobrium sempiternum dedit illis.

Psalms 77:67

Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit :

Psalms 77:68

sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.

Psalms 77:69

Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.

Psalms 77:70

Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post fœtantes accepit eum :

Psalms 77:71

pascere Jacob servum suum, et Israël hæreditatem suam.

Psalms 77:72

Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

Psalms 78

Psalms 78:1

Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.

Psalms 78:2

Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.

Psalms 78:3

Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.

Psalms 78:4

Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

Psalms 78:5

Usquequo, Domine, irasceris in finem ? accendetur velut ignis zelus tuus ?

Psalms 78:6

Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :

Psalms 78:7

quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.

Psalms 78:8

Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.

Psalms 78:9

Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Psalms 78:10

Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.

Psalms 78:11

Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :

Psalms 78:12

et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.

Psalms 78:13

Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

Psalms 79

Psalms 79:1

In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.

Psalms 79:2

Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare

Psalms 79:3

coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

Psalms 79:4

Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Psalms 79:5

Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?

Psalms 79:6

cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?

Psalms 79:7

Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.

Psalms 79:8

Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Psalms 79:9

Vineam de Ægypto transtulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam.

Psalms 79:10

Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.

Psalms 79:11

Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.

Psalms 79:12

Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.

Psalms 79:13

Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?

Psalms 79:14

Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.

Psalms 79:15

Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam :

Psalms 79:16

et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

Psalms 79:17

Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.

Psalms 79:18

Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

Psalms 79:19

Et non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.

Psalms 79:20

Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Psalms 80

Psalms 80:1

In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

Psalms 80:2

Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.

Psalms 80:3

Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.

Psalms 80:4

Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :

Psalms 80:5

quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.

Psalms 80:6

Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.

Psalms 80:7

Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.

Psalms 80:8

In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.

Psalms 80:9

Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,

Psalms 80:10

non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

Psalms 80:11

Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.

Psalms 80:12

Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.

Psalms 80:13

Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.

Psalms 80:14

Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,

Psalms 80:15

pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

Psalms 80:16

Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.

Psalms 80:17

Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

Psalms 81

Psalms 81:1

Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

Psalms 81:2

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?

Psalms 81:3

Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

Psalms 81:4

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Psalms 81:5

Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.

Psalms 81:6

Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Psalms 81:7

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Psalms 81:8

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

Psalms 82

Psalms 82:1

Canticum Psalmi Asaph.

Psalms 82:2

Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :

Psalms 82:3

quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

Psalms 82:4

Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

Psalms 82:5

Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.

Psalms 82:6

Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt :

Psalms 82:7

tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,

Psalms 82:8

Gebal, et Ammon, et Amalec ; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.

Psalms 82:9

Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.

Psalms 82:10

Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.

Psalms 82:11

Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terræ.

Psalms 82:12

Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana : omnes principes eorum,

Psalms 82:13

qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.

Psalms 82:14

Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

Psalms 82:15

Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,

Psalms 82:16

ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

Psalms 82:17

Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.

Psalms 82:18

Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.

Psalms 82:19

Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus in omni terra.

Psalms 83

Psalms 83:1

In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.

Psalms 83:2

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !

Psalms 83:3

Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

Psalms 83:4

Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos : altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.

Psalms 83:5

Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te.

Psalms 83:6

Beatus vir cujus est auxilium abs te : ascensiones in corde suo disposuit,

Psalms 83:7

in valle lacrimarum, in loco quem posuit.

Psalms 83:8

Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.

Psalms 83:9

Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.

Psalms 83:10

Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.

Psalms 83:11

Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

Psalms 83:12

Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.

Psalms 83:13

Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

Psalms 84

Psalms 84:1

In finem, filiis Core. Psalmus.

Psalms 84:2

Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Jacob.

Psalms 84:3

Remisisti iniquitatem plebis tuæ ; operuisti omnia peccata eorum.

Psalms 84:4

Mitigasti omnem iram tuam ; avertisti ab ira indignationis tuæ.

Psalms 84:5

Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

Psalms 84:6

Numquid in æternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?

Psalms 84:7

Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.

Psalms 84:8

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.

Psalms 84:9

Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.

Psalms 84:10

Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.

Psalms 84:11

Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; justitia et pax osculatæ sunt.

Psalms 84:12

Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.

Psalms 84:13

Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

Psalms 84:14

Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

Psalms 85

Psalms 85:1

Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.

Psalms 85:2

Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

Psalms 85:3

Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;

Psalms 85:4

lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.

Psalms 85:5

Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.

Psalms 85:6

Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.

Psalms 85:7

In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.

Psalms 85:8

Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.

Psalms 85:9

Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

Psalms 85:10

Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.

Psalms 85:11

Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

Psalms 85:12

Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum :

Psalms 85:13

quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

Psalms 85:14

Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.

Psalms 85:15

Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.

Psalms 85:16

Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.

Psalms 85:17

Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

Psalms 86

Psalms 86:1

Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;

Psalms 86:2

diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

Psalms 86:3

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !

Psalms 86:4

Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

Psalms 86:5

Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?

Psalms 86:6

Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.

Psalms 86:7

Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

Psalms 87

Psalms 87:1

Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.

Psalms 87:2

Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.

Psalms 87:3

Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

Psalms 87:4

Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

Psalms 87:5

Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

Psalms 87:6

inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

Psalms 87:7

Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

Psalms 87:8

Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

Psalms 87:9

Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;

Psalms 87:10

oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.

Psalms 87:11

Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?

Psalms 87:12

Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?

Psalms 87:13

Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?

Psalms 87:14

Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.

Psalms 87:15

Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?

Psalms 87:16

Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

Psalms 87:17

In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me :

Psalms 87:18

circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.

Psalms 87:19

Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Psalms 88

Psalms 88:1

Intellectus Ethan Ezrahitæ.

Psalms 88:2

Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

Psalms 88:3

Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.

Psalms 88:4

Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :

Psalms 88:5

Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.

Psalms 88:6

Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Psalms 88:7

Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?

Psalms 88:8

Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

Psalms 88:9

Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

Psalms 88:10

Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

Psalms 88:11

Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.

Psalms 88:12

Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;

Psalms 88:13

aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :

Psalms 88:14

tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :

Psalms 88:15

justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.

Psalms 88:16

Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

Psalms 88:17

et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.

Psalms 88:18

Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

Psalms 88:19

Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.

Psalms 88:20

Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.

Psalms 88:21

Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.

Psalms 88:22

Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

Psalms 88:23

Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

Psalms 88:24

Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.

Psalms 88:25

Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

Psalms 88:26

Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

Psalms 88:27

Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.

Psalms 88:28

Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.

Psalms 88:29

In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

Psalms 88:30

Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.

Psalms 88:31

Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;

Psalms 88:32

si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :

Psalms 88:33

visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;

Psalms 88:34

misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,

Psalms 88:35

neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.

Psalms 88:36

Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :

Psalms 88:37

semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,

Psalms 88:38

et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.

Psalms 88:39

Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.

Psalms 88:40

Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.

Psalms 88:41

Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.

Psalms 88:42

Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.

Psalms 88:43

Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.

Psalms 88:44

Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.

Psalms 88:45

Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.

Psalms 88:46

Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.

Psalms 88:47

Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?

Psalms 88:48

Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?

Psalms 88:49

Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?

Psalms 88:50

Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?

Psalms 88:51

Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :

Psalms 88:52

quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.

Psalms 88:53

Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.

Psalms 89

Psalms 89:1

Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

Psalms 89:2

Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.

Psalms 89:3

Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.

Psalms 89:4

Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte

Psalms 89:5

quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

Psalms 89:6

Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.

Psalms 89:7

Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

Psalms 89:8

Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

Psalms 89:9

Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;

Psalms 89:10

dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

Psalms 89:11

Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam

Psalms 89:12

dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

Psalms 89:13

Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.

Psalms 89:14

Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

Psalms 89:15

Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.

Psalms 89:16

Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

Psalms 89:17

Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

Psalms 90

Psalms 90:1

Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.

Psalms 90:2

Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.

Psalms 90:3

Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.

Psalms 90:4

Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.

Psalms 90:5

Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno ;

Psalms 90:6

a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.

Psalms 90:7

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.

Psalms 90:8

Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.

Psalms 90:9

Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.

Psalms 90:10

Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

Psalms 90:11

Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

Psalms 90:12

In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Psalms 90:13

Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

Psalms 90:14

Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

Psalms 90:15

Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.

Psalms 90:16

Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

Psalms 91

Psalms 91:1

Psalmus cantici, in die sabbati.

Psalms 91:2

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :

Psalms 91:3

ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

Psalms 91:4

in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.

Psalms 91:5

Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

Psalms 91:6

Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

Psalms 91:7

Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

Psalms 91:8

Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :

Psalms 91:9

tu autem Altissimus in æternum, Domine.

Psalms 91:10

Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

Psalms 91:11

Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

Psalms 91:12

Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

Psalms 91:13

Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

Psalms 91:14

Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

Psalms 91:15

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :

Psalms 91:16

ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Psalms 92

Psalms 92:1

Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.

Psalms 92:2

Parata sedes tua ex tunc ; a sæculo tu es.

Psalms 92:3

Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam ; elevaverunt flumina fluctus suos,

Psalms 92:4

a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.

Psalms 92:5

Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.

Psalms 93

Psalms 93:1

Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit.

Psalms 93:2

Exaltare, qui judicas terram ; redde retributionem superbis.

Psalms 93:3

Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ;

Psalms 93:4

effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur injustitiam ?

Psalms 93:5

Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt.

Psalms 93:6

Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.

Psalms 93:7

Et dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.

Psalms 93:8

Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite.

Psalms 93:9

Qui plantavit aurem non audiet ? aut qui finxit oculum non considerat ?

Psalms 93:10

Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam ?

Psalms 93:11

Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.

Psalms 93:12

Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum :

Psalms 93:13

ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.

Psalms 93:14

Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet,

Psalms 93:15

quoadusque justitia convertatur in judicium : et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.

Psalms 93:16

Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?

Psalms 93:17

Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.

Psalms 93:18

Si dicebam : Motus est pes meus : misericordia tua, Domine, adjuvabat me.

Psalms 93:19

Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.

Psalms 93:20

Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto ?

Psalms 93:21

Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.

Psalms 93:22

Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.

Psalms 93:23

Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos : disperdet illos Dominus Deus noster.

Psalms 94

Psalms 94:1

Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;

Psalms 94:2

præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :

Psalms 94:3

quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

Psalms 94:4

Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;

Psalms 94:5

quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

Psalms 94:6

Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :

Psalms 94:7

quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

Psalms 94:8

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

Psalms 94:9

sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.

Psalms 94:10

Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.

Psalms 94:11

Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

Psalms 95

Psalms 95:1

Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.

Psalms 95:2

Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.

Psalms 95:3

Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.

Psalms 95:4

Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.

Psalms 95:5

Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.

Psalms 95:6

Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

Psalms 95:7

Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;

Psalms 95:8

afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;

Psalms 95:9

adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;

Psalms 95:10

dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.

Psalms 95:11

Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;

Psalms 95:12

gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

Psalms 95:13

a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.

Psalms 96

Psalms 96:1

Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ; lætentur insulæ multæ.

Psalms 96:2

Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.

Psalms 96:3

Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

Psalms 96:4

Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra.

Psalms 96:5

Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.

Psalms 96:6

Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.

Psalms 96:7

Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.

Psalms 96:8

Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.

Psalms 96:9

Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.

Psalms 96:10

Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos.

Psalms 96:11

Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.

Psalms 96:12

Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.

Psalms 97

Psalms 97:1

Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.

Psalms 97:2

Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

Psalms 97:3

Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.

Psalms 97:4

Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.

Psalms 97:5

Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;

Psalms 97:6

in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini :

Psalms 97:7

moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.

Psalms 97:8

Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt

Psalms 97:9

a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.

Psalms 98

Psalms 98:1

Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.

Psalms 98:2

Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.

Psalms 98:3

Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,

Psalms 98:4

et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.

Psalms 98:5

Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.

Psalms 98:6

Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;

Psalms 98:7

in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.

Psalms 98:8

Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.

Psalms 98:9

Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Psalms 99

Psalms 99:1

Psalmus in confessione.

Psalms 99:2

Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.

Psalms 99:3

Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus ejus, et oves pascuæ ejus.

Psalms 99:4

Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis : confitemini illi. Laudate nomen ejus,

Psalms 99:5

quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Psalms 100

Psalms 100:1

Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,

Psalms 100:2

et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.

Psalms 100:3

Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi ; non adhæsit mihi

Psalms 100:4

cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.

Psalms 100:5

Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar : superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.

Psalms 100:6

Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

Psalms 100:7

Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.

Psalms 100:8

In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

Psalms 101

Psalms 101:1

Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

Psalms 101:2

Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

Psalms 101:3

Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

Psalms 101:4

Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

Psalms 101:5

Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

Psalms 101:6

A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.

Psalms 101:7

Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

Psalms 101:8

Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Psalms 101:9

Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :

Psalms 101:10

quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,

Psalms 101:11

a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.

Psalms 101:12

Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.

Psalms 101:13

Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

Psalms 101:14

Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :

Psalms 101:15

quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.

Psalms 101:16

Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :

Psalms 101:17

quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

Psalms 101:18

Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

Psalms 101:19

Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

Psalms 101:20

Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :

Psalms 101:21

ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :

Psalms 101:22

ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :

Psalms 101:23

in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.

Psalms 101:24

Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :

Psalms 101:25

ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

Psalms 101:26

Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.

Psalms 101:27

Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;

Psalms 101:28

tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Psalms 101:29

Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.

Psalms 102

Psalms 102:1

Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.

Psalms 102:2

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

Psalms 102:3

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :

Psalms 102:4

qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :

Psalms 102:5

qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua :

Psalms 102:6

faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

Psalms 102:7

Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.

Psalms 102:8

Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.

Psalms 102:9

Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.

Psalms 102:10

Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

Psalms 102:11

Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;

Psalms 102:12

quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

Psalms 102:13

Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

Psalms 102:14

Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.

Psalms 102:15

Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :

Psalms 102:16

quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.

Psalms 102:17

Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

Psalms 102:18

his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

Psalms 102:19

Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

Psalms 102:20

Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

Psalms 102:21

Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

Psalms 102:22

Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

Psalms 103

Psalms 103:1

Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,

Psalms 103:2

amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,

Psalms 103:3

qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum :

Psalms 103:4

qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.

Psalms 103:5

Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi.

Psalms 103:6

Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ.

Psalms 103:7

Ab increpatione tua fugient ; a voce tonitrui tui formidabunt.

Psalms 103:8

Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.

Psalms 103:9

Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.

Psalms 103:10

Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquæ.

Psalms 103:11

Potabunt omnes bestiæ agri ; expectabunt onagri in siti sua.

Psalms 103:12

Super ea volucres cæli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces.

Psalms 103:13

Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra :

Psalms 103:14

producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,

Psalms 103:15

et vinum lætificet cor hominis : ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.

Psalms 103:16

Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit :

Psalms 103:17

illic passeres nidificabunt : herodii domus dux est eorum.

Psalms 103:18

Montes excelsi cervis ; petra refugium herinaciis.

Psalms 103:19

Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.

Psalms 103:20

Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :

Psalms 103:21

catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.

Psalms 103:22

Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.

Psalms 103:23

Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.

Psalms 103:24

Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.

Psalms 103:25

Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis.

Psalms 103:26

Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei.

Psalms 103:27

Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.

Psalms 103:28

Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.

Psalms 103:29

Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.

Psalms 103:30

Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ.

Psalms 103:31

Sit gloria Domini in sæculum ; lætabitur Dominus in operibus suis.

Psalms 103:32

Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant.

Psalms 103:33

Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum.

Psalms 103:34

Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino.

Psalms 103:35

Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.

Psalms 104

Psalms 104:1

Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.

Psalms 104:2

Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.

Psalms 104:3

Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.

Psalms 104:4

Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.

Psalms 104:5

Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :

Psalms 104:6

semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.

Psalms 104:7

Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.

Psalms 104:8

Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :

Psalms 104:9

quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :

Psalms 104:10

et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,

Psalms 104:11

dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :

Psalms 104:12

cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.

Psalms 104:13

Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

Psalms 104:14

Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.

Psalms 104:15

Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

Psalms 104:16

Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.

Psalms 104:17

Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.

Psalms 104:18

Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :

Psalms 104:19

donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.

Psalms 104:20

Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.

Psalms 104:21

Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :

Psalms 104:22

ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.

Psalms 104:23

Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.

Psalms 104:24

Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

Psalms 104:25

Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.

Psalms 104:26

Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.

Psalms 104:27

Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.

Psalms 104:28

Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.

Psalms 104:29

Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.

Psalms 104:30

Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

Psalms 104:31

Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.

Psalms 104:32

Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.

Psalms 104:33

Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.

Psalms 104:34

Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :

Psalms 104:35

et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.

Psalms 104:36

Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.

Psalms 104:37

Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.

Psalms 104:38

Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.

Psalms 104:39

Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.

Psalms 104:40

Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.

Psalms 104:41

Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.

Psalms 104:42

Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.

Psalms 104:43

Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.

Psalms 104:44

Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :

Psalms 104:45

ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

Psalms 105

Psalms 105:1

Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 105:2

Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus ?

Psalms 105:3

Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.

Psalms 105:4

Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo :

Psalms 105:5

ad videndum in bonitate electorum tuorum ; ad lætandum in lætitia gentis tuæ : ut lauderis cum hæreditate tua.

Psalms 105:6

Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus ; iniquitatem fecimus.

Psalms 105:7

Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;

Psalms 105:8

et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.

Psalms 105:9

Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.

Psalms 105:10

Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.

Psalms 105:11

Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.

Psalms 105:12

Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.

Psalms 105:13

Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus : et non sustinuerunt consilium ejus.

Psalms 105:14

Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.

Psalms 105:15

Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.

Psalms 105:16

Et irritaverunt Moysen in castris ; Aaron, sanctum Domini.

Psalms 105:17

Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.

Psalms 105:18

Et exarsit ignis in synagoga eorum : flamma combussit peccatores.

Psalms 105:19

Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.

Psalms 105:20

Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.

Psalms 105:21

Obliti sunt Deum qui salvavit eos ; qui fecit magnalia in Ægypto,

Psalms 105:22

mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.

Psalms 105:23

Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.

Psalms 105:24

Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus.

Psalms 105:25

Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.

Psalms 105:26

Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto :

Psalms 105:27

et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.

Psalms 105:28

Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.

Psalms 105:29

Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.

Psalms 105:30

Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.

Psalms 105:31

Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.

Psalms 105:32

Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos :

Psalms 105:33

quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.

Psalms 105:34

Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis :

Psalms 105:35

et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;

Psalms 105:36

et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.

Psalms 105:37

Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.

Psalms 105:38

Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,

Psalms 105:39

et contaminata est in operibus eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.

Psalms 105:40

Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.

Psalms 105:41

Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.

Psalms 105:42

Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ;

Psalms 105:43

sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.

Psalms 105:44

Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.

Psalms 105:45

Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :

Psalms 105:46

et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.

Psalms 105:47

Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.

Psalms 105:48

Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ; et dicet omnis populus : Fiat, fiat.

Psalms 106

Psalms 106:1

Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 106:2

Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

Psalms 106:3

a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

Psalms 106:4

Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Psalms 106:5

Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

Psalms 106:6

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;

Psalms 106:7

et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

Psalms 106:8

Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Psalms 106:9

Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

Psalms 106:10

Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.

Psalms 106:11

Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

Psalms 106:12

Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

Psalms 106:13

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Psalms 106:14

Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

Psalms 106:15

Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Psalms 106:16

Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

Psalms 106:17

Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.

Psalms 106:18

Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

Psalms 106:19

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Psalms 106:20

Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

Psalms 106:21

Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Psalms 106:22

Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.

Psalms 106:23

Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :

Psalms 106:24

ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

Psalms 106:25

Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.

Psalms 106:26

Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.

Psalms 106:27

Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.

Psalms 106:28

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

Psalms 106:29

Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

Psalms 106:30

Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

Psalms 106:31

Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Psalms 106:32

Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

Psalms 106:33

Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;

Psalms 106:34

terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

Psalms 106:35

Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

Psalms 106:36

Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :

Psalms 106:37

et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

Psalms 106:38

Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.

Psalms 106:39

Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.

Psalms 106:40

Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.

Psalms 106:41

Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

Psalms 106:42

Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

Psalms 106:43

Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?

Psalms 107

Psalms 107:1

Canticum Psalmi, ipsi David.

Psalms 107:2

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.

Psalms 107:3

Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.

Psalms 107:4

Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus :

Psalms 107:5

quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

Psalms 107:6

Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua :

Psalms 107:7

ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

Psalms 107:8

Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.

Psalms 107:9

Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ;

Psalms 107:10

Moab lebes spei meæ : in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.

Psalms 107:11

Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?

Psalms 107:12

nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?

Psalms 107:13

Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

Psalms 107:14

In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

Psalms 108

Psalms 108:1

In finem. Psalmus David.

Psalms 108:2

Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

Psalms 108:3

Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.

Psalms 108:4

Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.

Psalms 108:5

Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

Psalms 108:6

Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.

Psalms 108:7

Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.

Psalms 108:8

Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

Psalms 108:9

Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.

Psalms 108:10

Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.

Psalms 108:11

Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.

Psalms 108:12

Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.

Psalms 108:13

Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.

Psalms 108:14

In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.

Psalms 108:15

Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :

Psalms 108:16

pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,

Psalms 108:17

et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.

Psalms 108:18

Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.

Psalms 108:19

Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.

Psalms 108:20

Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

Psalms 108:21

Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.

Psalms 108:22

Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.

Psalms 108:23

Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.

Psalms 108:24

Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.

Psalms 108:25

Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.

Psalms 108:26

Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.

Psalms 108:27

Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.

Psalms 108:28

Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur.

Psalms 108:29

Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.

Psalms 108:30

Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :

Psalms 108:31

quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

Psalms 109

Psalms 109:1

Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Psalms 109:2

Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.

Psalms 109:3

Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te.

Psalms 109:4

Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.

Psalms 109:5

Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges.

Psalms 109:6

Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum.

Psalms 109:7

De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.

Psalms 110

Psalms 110:1

Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.

Psalms 110:2

Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus.

Psalms 110:3

Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Psalms 110:4

Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.

Psalms 110:5

Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui.

Psalms 110:6

Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,

Psalms 110:7

ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.

Psalms 110:8

Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.

Psalms 110:9

Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.

Psalms 110:10

Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

Psalms 111

Psalms 111:1

Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.

Psalms 111:2

Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.

Psalms 111:3

Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Psalms 111:4

Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors, et miserator, et justus.

Psalms 111:5

Jucundus homo qui miseretur et commodat ; disponet sermones suos in judicio :

Psalms 111:6

quia in æternum non commovebitur.

Psalms 111:7

In memoria æterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,

Psalms 111:8

confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.

Psalms 111:9

Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in sæculum sæculi : cornu ejus exaltabitur in gloria.

Psalms 111:10

Peccator videbit, et irascetur ; dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit.

Psalms 112

Psalms 112:1

Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.

Psalms 112:2

Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalms 112:3

A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

Psalms 112:4

Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.

Psalms 112:5

Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,

Psalms 112:6

et humilia respicit in cælo et in terra ?

Psalms 112:7

Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem :

Psalms 112:8

ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

Psalms 112:9

Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.

Psalms 113

Psalms 113:1

Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,

Psalms 113:2

facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.

Psalms 113:3

Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.

Psalms 113:4

Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

Psalms 113:5

Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

Psalms 113:6

montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?

Psalms 113:7

A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :

Psalms 113:8

qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

Psalms 113:9

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :

Psalms 113:10

super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

Psalms 113:11

Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.

Psalms 113:12

Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

Psalms 113:13

Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

Psalms 113:14

Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.

Psalms 113:15

Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.

Psalms 113:16

Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

Psalms 113:17

Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

Psalms 113:18

Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

Psalms 113:19

Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

Psalms 113:20

Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.

Psalms 113:21

Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

Psalms 113:22

Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

Psalms 113:23

Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

Psalms 113:24

Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.

Psalms 113:25

Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :

Psalms 113:26

sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalms 114

Psalms 114:1

Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.

Psalms 114:2

Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

Psalms 114:3

Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,

Psalms 114:4

et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.

Psalms 114:5

Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

Psalms 114:6

Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.

Psalms 114:7

Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi :

Psalms 114:8

quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

Psalms 114:9

Placebo Domino in regione vivorum.

Psalms 115

Psalms 115:1

Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.

Psalms 115:2

Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.

Psalms 115:3

Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?

Psalms 115:4

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

Psalms 115:5

Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

Psalms 115:6

Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

Psalms 115:7

O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :

Psalms 115:8

tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

Psalms 115:9

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;

Psalms 115:10

in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Psalms 116

Psalms 116:1

Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi.

Psalms 116:2

Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.

Psalms 117

Psalms 117:1

Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 117:2

Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 117:3

Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 117:4

Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 117:5

De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.

Psalms 117:6

Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.

Psalms 117:7

Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.

Psalms 117:8

Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.

Psalms 117:9

Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

Psalms 117:10

Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Psalms 117:11

Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Psalms 117:12

Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Psalms 117:13

Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.

Psalms 117:14

Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

Psalms 117:15

Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.

Psalms 117:16

Dextera Domini fecit virtutem ; dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem.

Psalms 117:17

Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.

Psalms 117:18

Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.

Psalms 117:19

Aperite mihi portas justitiæ : ingressus in eas confitebor Domino.

Psalms 117:20

Hæc porta Domini : justi intrabunt in eam.

Psalms 117:21

Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.

Psalms 117:22

Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.

Psalms 117:23

A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.

Psalms 117:24

Hæc est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et lætemur in ea.

Psalms 117:25

O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare.

Psalms 117:26

Benedictus qui venit in nomine Domini : benediximus vobis de domo Domini.

Psalms 117:27

Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

Psalms 117:28

Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.

Psalms 117:29

Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 118

Psalms 118:1

Alleluja. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Psalms 118:2

Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.

Psalms 118:3

Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.

Psalms 118:4

Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

Psalms 118:5

Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.

Psalms 118:6

Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

Psalms 118:7

Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.

Psalms 118:8

Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.

Psalms 118:9

In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.

Psalms 118:10

In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.

Psalms 118:11

In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

Psalms 118:12

Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.

Psalms 118:13

In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.

Psalms 118:14

In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

Psalms 118:15

In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

Psalms 118:16

In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.

Psalms 118:17

Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

Psalms 118:18

Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

Psalms 118:19

Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.

Psalms 118:20

Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.

Psalms 118:21

Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.

Psalms 118:22

Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

Psalms 118:23

Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

Psalms 118:24

Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.

Psalms 118:25

Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.

Psalms 118:26

Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.

Psalms 118:27

Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.

Psalms 118:28

Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.

Psalms 118:29

Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.

Psalms 118:30

Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.

Psalms 118:31

Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.

Psalms 118:32

Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

Psalms 118:33

Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.

Psalms 118:34

Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.

Psalms 118:35

Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.

Psalms 118:36

Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.

Psalms 118:37

Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.

Psalms 118:38

Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.

Psalms 118:39

Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.

Psalms 118:40

Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.

Psalms 118:41

Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.

Psalms 118:42

Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.

Psalms 118:43

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.

Psalms 118:44

Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.

Psalms 118:45

Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.

Psalms 118:46

Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.

Psalms 118:47

Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.

Psalms 118:48

Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.

Psalms 118:49

Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

Psalms 118:50

Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.

Psalms 118:51

Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.

Psalms 118:52

Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.

Psalms 118:53

Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

Psalms 118:54

Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.

Psalms 118:55

Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.

Psalms 118:56

Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.

Psalms 118:57

Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.

Psalms 118:58

Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.

Psalms 118:59

Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.

Psalms 118:60

Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

Psalms 118:61

Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.

Psalms 118:62

Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.

Psalms 118:63

Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.

Psalms 118:64

Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.

Psalms 118:65

Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.

Psalms 118:66

Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.

Psalms 118:67

Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.

Psalms 118:68

Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.

Psalms 118:69

Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

Psalms 118:70

Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.

Psalms 118:71

Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.

Psalms 118:72

Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

Psalms 118:73

Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.

Psalms 118:74

Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.

Psalms 118:75

Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.

Psalms 118:76

Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

Psalms 118:77

Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.

Psalms 118:78

Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.

Psalms 118:79

Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.

Psalms 118:80

Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

Psalms 118:81

Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.

Psalms 118:82

Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?

Psalms 118:83

Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.

Psalms 118:84

Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?

Psalms 118:85

Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.

Psalms 118:86

Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.

Psalms 118:87

Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.

Psalms 118:88

Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.

Psalms 118:89

In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.

Psalms 118:90

In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.

Psalms 118:91

Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.

Psalms 118:92

Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.

Psalms 118:93

In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.

Psalms 118:94

Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.

Psalms 118:95

Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.

Psalms 118:96

Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.

Psalms 118:97

Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.

Psalms 118:98

Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.

Psalms 118:99

Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.

Psalms 118:100

Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.

Psalms 118:101

Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.

Psalms 118:102

A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.

Psalms 118:103

Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.

Psalms 118:104

A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.

Psalms 118:105

Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

Psalms 118:106

Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.

Psalms 118:107

Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.

Psalms 118:108

Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.

Psalms 118:109

Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.

Psalms 118:110

Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.

Psalms 118:111

Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.

Psalms 118:112

Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.

Psalms 118:113

Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.

Psalms 118:114

Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.

Psalms 118:115

Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.

Psalms 118:116

Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.

Psalms 118:117

Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.

Psalms 118:118

Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.

Psalms 118:119

Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.

Psalms 118:120

Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.

Psalms 118:121

Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.

Psalms 118:122

Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.

Psalms 118:123

Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.

Psalms 118:124

Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.

Psalms 118:125

Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

Psalms 118:126

Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.

Psalms 118:127

Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.

Psalms 118:128

Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.

Psalms 118:129

Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.

Psalms 118:130

Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.

Psalms 118:131

Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.

Psalms 118:132

Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.

Psalms 118:133

Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.

Psalms 118:134

Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.

Psalms 118:135

Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.

Psalms 118:136

Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.

Psalms 118:137

Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

Psalms 118:138

Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.

Psalms 118:139

Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.

Psalms 118:140

Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.

Psalms 118:141

Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.

Psalms 118:142

Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.

Psalms 118:143

Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.

Psalms 118:144

Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.

Psalms 118:145

Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.

Psalms 118:146

Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.

Psalms 118:147

Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.

Psalms 118:148

Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.

Psalms 118:149

Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.

Psalms 118:150

Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.

Psalms 118:151

Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.

Psalms 118:152

Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.

Psalms 118:153

Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.

Psalms 118:154

Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.

Psalms 118:155

Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.

Psalms 118:156

Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.

Psalms 118:157

Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.

Psalms 118:158

Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.

Psalms 118:159

Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.

Psalms 118:160

Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.

Psalms 118:161

Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.

Psalms 118:162

Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

Psalms 118:163

Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.

Psalms 118:164

Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.

Psalms 118:165

Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

Psalms 118:166

Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.

Psalms 118:167

Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.

Psalms 118:168

Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

Psalms 118:169

Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

Psalms 118:170

Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.

Psalms 118:171

Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.

Psalms 118:172

Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.

Psalms 118:173

Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.

Psalms 118:174

Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.

Psalms 118:175

Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.

Psalms 118:176

Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

Psalms 119

Psalms 119:1

Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

Psalms 119:2

Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

Psalms 119:3

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?

Psalms 119:4

Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.

Psalms 119:5

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;

Psalms 119:6

multum incola fuit anima mea.

Psalms 119:7

Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Psalms 120

Psalms 120:1

Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Psalms 120:2

Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.

Psalms 120:3

Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

Psalms 120:4

Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.

Psalms 120:5

Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.

Psalms 120:6

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

Psalms 120:7

Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.

Psalms 120:8

Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalms 121

Psalms 121:1

Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.

Psalms 121:2

Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Psalms 121:3

Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

Psalms 121:4

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

Psalms 121:5

Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

Psalms 121:6

Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.

Psalms 121:7

Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

Psalms 121:8

Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

Psalms 121:9

Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

Psalms 122

Psalms 122:1

Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.

Psalms 122:2

Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Psalms 122:3

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ;

Psalms 122:4

quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

Psalms 123

Psalms 123:1

Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,

Psalms 123:2

nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos,

Psalms 123:3

forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,

Psalms 123:4

forsitan aqua absorbuisset nos ;

Psalms 123:5

torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

Psalms 123:6

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Psalms 123:7

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Psalms 123:8

Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.

Psalms 124

Psalms 124:1

Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat

Psalms 124:2

in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalms 124:3

Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

Psalms 124:4

benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

Psalms 124:5

Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !

Psalms 125

Psalms 125:1

Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

Psalms 125:2

Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.

Psalms 125:3

Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes.

Psalms 125:4

Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

Psalms 125:5

Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

Psalms 125:6

Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Psalms 125:7

nil

Psalms 126

Psalms 126:1

Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

Psalms 126:2

Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,

Psalms 126:3

ecce hæreditas Domini, filii ; merces, fructus ventris.

Psalms 126:4

Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum.

Psalms 126:5

Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

Psalms 127

Psalms 127:1

Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.

Psalms 127:2

Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.

Psalms 127:3

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.

Psalms 127:4

Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

Psalms 127:5

Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.

Psalms 127:6

Et videas filios filiorum tuorum : pacem super Israël.

Psalms 128

Psalms 128:1

Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ;

Psalms 128:2

sæpe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi.

Psalms 128:3

Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.

Psalms 128:4

Dominus justus concidit cervices peccatorum.

Psalms 128:5

Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

Psalms 128:6

Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit :

Psalms 128:7

de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

Psalms 128:8

Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.

Psalms 129

Psalms 129:1

Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ;

Psalms 129:2

Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.

Psalms 129:3

Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?

Psalms 129:4

Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus :

Psalms 129:5

speravit anima mea in Domino.

Psalms 129:6

A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.

Psalms 129:7

Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

Psalms 129:8

Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.

Psalms 130

Psalms 130:1

Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

Psalms 130:2

Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.

Psalms 130:3

Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalms 131

Psalms 131:1

Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus :

Psalms 131:2

sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob :

Psalms 131:3

Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ;

Psalms 131:4

si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,

Psalms 131:5

et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

Psalms 131:6

Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvæ.

Psalms 131:7

Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.

Psalms 131:8

Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.

Psalms 131:9

Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.

Psalms 131:10

Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.

Psalms 131:11

Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

Psalms 131:12

Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.

Psalms 131:13

Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.

Psalms 131:14

Hæc requies mea in sæculum sæculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam.

Psalms 131:15

Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus.

Psalms 131:16

Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.

Psalms 131:17

Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo.

Psalms 131:18

Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

Psalms 132

Psalms 132:1

Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !

Psalms 132:2

Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ;

Psalms 132:3

sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.

Psalms 133

Psalms 133:1

Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Psalms 133:2

In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

Psalms 133:3

Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.

Psalms 134

Psalms 134:1

Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :

Psalms 134:2

qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Psalms 134:3

Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.

Psalms 134:4

Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.

Psalms 134:5

Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.

Psalms 134:6

Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

Psalms 134:7

Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.

Psalms 134:8

Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.

Psalms 134:9

Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

Psalms 134:10

Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :

Psalms 134:11

Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :

Psalms 134:12

et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.

Psalms 134:13

Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

Psalms 134:14

Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.

Psalms 134:15

Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

Psalms 134:16

Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

Psalms 134:17

Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.

Psalms 134:18

Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

Psalms 134:19

Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.

Psalms 134:20

Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

Psalms 134:21

Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

Psalms 135

Psalms 135:1

Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:2

Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:3

Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:4

Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:5

Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:6

Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:7

Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus :

Psalms 135:8

solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus ;

Psalms 135:9

lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:10

Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:11

Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus,

Psalms 135:12

in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:13

Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus ;

Psalms 135:14

et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ;

Psalms 135:15

et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:16

Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:17

Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus ;

Psalms 135:18

et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus :

Psalms 135:19

Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus ;

Psalms 135:20

et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus :

Psalms 135:21

et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus ;

Psalms 135:22

hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:23

Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus ;

Psalms 135:24

et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:25

Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:26

Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 135:27

nil

Psalms 136

Psalms 136:1

Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

Psalms 136:2

In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra :

Psalms 136:3

quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.

Psalms 136:4

Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?

Psalms 136:5

Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.

Psalms 136:6

Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.

Psalms 136:7

Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem : qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.

Psalms 136:8

Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.

Psalms 136:9

Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

Psalms 137

Psalms 137:1

Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ;

Psalms 137:2

adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo : super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.

Psalms 137:3

In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.

Psalms 137:4

Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui.

Psalms 137:5

Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;

Psalms 137:6

quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.

Psalms 137:7

Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.

Psalms 137:8

Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum ; opera manuum tuarum ne despicias.

Psalms 138

Psalms 138:1

In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;

Psalms 138:2

tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Psalms 138:3

Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :

Psalms 138:4

et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.

Psalms 138:5

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Psalms 138:6

Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.

Psalms 138:7

Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?

Psalms 138:8

Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.

Psalms 138:9

Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

Psalms 138:10

etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

Psalms 138:11

Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

Psalms 138:12

Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

Psalms 138:13

Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.

Psalms 138:14

Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

Psalms 138:15

Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.

Psalms 138:16

Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

Psalms 138:17

Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.

Psalms 138:18

Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

Psalms 138:19

Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :

Psalms 138:20

quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.

Psalms 138:21

Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?

Psalms 138:22

Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

Psalms 138:23

Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.

Psalms 138:24

Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.

Psalms 139

Psalms 139:1

In finem. Psalmus David.

Psalms 139:2

Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.

Psalms 139:3

Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.

Psalms 139:4

Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.

Psalms 139:5

Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :

Psalms 139:6

absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.

Psalms 139:7

Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.

Psalms 139:8

Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.

Psalms 139:9

Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

Psalms 139:10

Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.

Psalms 139:11

Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.

Psalms 139:12

Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.

Psalms 139:13

Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.

Psalms 139:14

Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.

Psalms 140

Psalms 140:1

Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.

Psalms 140:2

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Psalms 140:3

Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

Psalms 140:4

Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.

Psalms 140:5

Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :

Psalms 140:6

absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.

Psalms 140:7

Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

Psalms 140:8

Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.

Psalms 140:9

Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

Psalms 140:10

Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.

Psalms 141

Psalms 141:1

Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.

Psalms 141:2

Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Psalms 141:3

Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :

Psalms 141:4

in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.

Psalms 141:5

Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

Psalms 141:6

Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

Psalms 141:7

Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

Psalms 141:8

Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi.

Psalms 142

Psalms 142:1

Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia.

Psalms 142:2

Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Psalms 142:3

Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.

Psalms 142:4

Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum.

Psalms 142:5

Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.

Psalms 142:6

Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Psalms 142:7

Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.

Psalms 142:8

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

Psalms 142:9

Eripe me de inimicis meis, Domine : ad te confugi.

Psalms 142:10

Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

Psalms 142:11

Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,

Psalms 142:12

et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

Psalms 143

Psalms 143:1

Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.

Psalms 143:2

Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.

Psalms 143:3

Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?

Psalms 143:4

Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt.

Psalms 143:5

Domine, inclina cælos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.

Psalms 143:6

Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

Psalms 143:7

Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum :

Psalms 143:8

quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

Psalms 143:9

Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.

Psalms 143:10

Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,

Psalms 143:11

eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

Psalms 143:12

Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.

Psalms 143:13

Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;

Psalms 143:14

boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.

Psalms 143:15

Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

Psalms 144

Psalms 144:1

Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.

Psalms 144:2

Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

Psalms 144:3

Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.

Psalms 144:4

Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.

Psalms 144:5

Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.

Psalms 144:6

Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.

Psalms 144:7

Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.

Psalms 144:8

Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors.

Psalms 144:9

Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.

Psalms 144:10

Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.

Psalms 144:11

Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur :

Psalms 144:12

ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.

Psalms 144:13

Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

Psalms 144:14

Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.

Psalms 144:15

Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.

Psalms 144:16

Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

Psalms 144:17

Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

Psalms 144:18

Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.

Psalms 144:19

Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.

Psalms 144:20

Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.

Psalms 144:21

Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.

Psalms 145

Psalms 145:1

Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

Psalms 145:2

Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

Psalms 145:3

in filiis hominum, in quibus non est salus.

Psalms 145:4

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Psalms 145:5

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :

Psalms 145:6

qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

Psalms 145:7

Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;

Psalms 145:8

Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

Psalms 145:9

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

Psalms 145:10

Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Psalms 146

Psalms 146:1

Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.

Psalms 146:2

Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit :

Psalms 146:3

qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ;

Psalms 146:4

qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.

Psalms 146:5

Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.

Psalms 146:6

Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram.

Psalms 146:7

Præcinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara.

Psalms 146:8

Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam ; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum ;

Psalms 146:9

qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.

Psalms 146:10

Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

Psalms 146:11

Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.

Psalms 147

Psalms 147:1

Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.

Psalms 147:2

Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit filiis tuis in te.

Psalms 147:3

Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

Psalms 147:4

Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus.

Psalms 147:5

Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit.

Psalms 147:6

Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?

Psalms 147:7

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.

Psalms 147:8

Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.

Psalms 147:9

Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.

Psalms 148

Psalms 148:1

Alleluja. Laudate Dominum de cælis ; laudate eum in excelsis.

Psalms 148:2

Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.

Psalms 148:3

Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen.

Psalms 148:4

Laudate eum, cæli cælorum ; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,

Psalms 148:5

laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.

Psalms 148:6

Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ; præceptum posuit, et non præteribit.

Psalms 148:7

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ;

Psalms 148:8

ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ;

Psalms 148:9

montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;

Psalms 148:10

bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ ;

Psalms 148:11

reges terræ et omnes populi ; principes et omnes judices terræ ;

Psalms 148:12

juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini :

Psalms 148:13

quia exaltatum est nomen ejus solius.

Psalms 148:14

Confessio ejus super cælum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.

Psalms 149

Psalms 149:1

Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum.

Psalms 149:2

Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

Psalms 149:3

Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei.

Psalms 149:4

Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

Psalms 149:5

Exsultabunt sancti in gloria ; lætabuntur in cubilibus suis.

Psalms 149:6

Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum :

Psalms 149:7

ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;

Psalms 149:8

ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;

Psalms 149:9

ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.

Psalms 150

Psalms 150:1

Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.

Psalms 150:2

Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Psalms 150:3

Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.

Psalms 150:4

Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.

Psalms 150:5

Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.

Psalms 150:6

Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.

Created: 2022-04-15 Fri 21:40