Table of Contents

Lamentations 1

Lamentations 1:1

Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.

Lamentations 1:2

Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

Lamentations 1:3

Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

Lamentations 1:4

Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

Lamentations 1:5

Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

Lamentations 1:6

Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

Lamentations 1:7

Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

Lamentations 1:8

Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

Lamentations 1:9

Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

Lamentations 1:10

Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

Lamentations 1:11

Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !

Lamentations 1:12

O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

Lamentations 1:13

De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.

Lamentations 1:14

Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.

Lamentations 1:15

Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.

Lamentations 1:16

Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

Lamentations 1:17

Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

Lamentations 1:18

Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.

Lamentations 1:19

Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

Lamentations 1:20

Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.

Lamentations 1:21

Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

Lamentations 1:22

Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.

Lamentations 2

Lamentations 2:1

Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !

Lamentations 2:2

Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus.

Lamentations 2:3

Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.

Lamentations 2:4

Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam.

Lamentations 2:5

Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël : præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

Lamentations 2:6

Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.

Lamentations 2:7

Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suæ : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.

Lamentations 2:8

Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.

Lamentations 2:9

Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.

Lamentations 2:10

Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.

Lamentations 2:11

Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.

Lamentations 2:12

Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

Lamentations 2:13

Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui ?

Lamentations 2:14

Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.

Lamentations 2:15

Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ ?

Lamentations 2:16

Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus.

Lamentations 2:17

Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.

Lamentations 2:18

Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

Lamentations 2:19

Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.

Lamentations 2:20

Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta ?

Lamentations 2:21

Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.

Lamentations 2:22

Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.

Lamentations 3

Lamentations 3:1

Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.

Lamentations 3:2

Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

Lamentations 3:3

Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.

Lamentations 3:4

Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea.

Lamentations 3:5

Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.

Lamentations 3:6

In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.

Lamentations 3:7

Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ; aggravavit compedem meum.

Lamentations 3:8

Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.

Lamentations 3:9

Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit.

Lamentations 3:10

Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.

Lamentations 3:11

Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam.

Lamentations 3:12

Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.

Lamentations 3:13

Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.

Lamentations 3:14

Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.

Lamentations 3:15

Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio.

Lamentations 3:16

Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere.

Lamentations 3:17

Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum.

Lamentations 3:18

Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.

Lamentations 3:19

Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis.

Lamentations 3:20

Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.

Lamentations 3:21

Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.

Lamentations 3:22

Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus.

Lamentations 3:23

Novi diluculo, multa est fides tua.

Lamentations 3:24

Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum.

Lamentations 3:25

Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.

Lamentations 3:26

Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.

Lamentations 3:27

Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.

Lamentations 3:28

Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.

Lamentations 3:29

Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.

Lamentations 3:30

Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis.

Lamentations 3:31

Quia non repellet in sempiternum Dominus.

Lamentations 3:32

Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.

Lamentations 3:33

Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.

Lamentations 3:34

Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ.

Lamentations 3:35

Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.

Lamentations 3:36

Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit.

Lamentations 3:37

Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente ?

Lamentations 3:38

Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ?

Lamentations 3:39

Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ?

Lamentations 3:40

Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.

Lamentations 3:41

Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.

Lamentations 3:42

Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es.

Lamentations 3:43

Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti.

Lamentations 3:44

Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.

Lamentations 3:45

Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.

Lamentations 3:46

Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.

Lamentations 3:47

Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.

Lamentations 3:48

Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.

Lamentations 3:49

Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.

Lamentations 3:50

Donec respiceret et videret Dominus de cælis.

Lamentations 3:51

Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ.

Lamentations 3:52

Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.

Lamentations 3:53

Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.

Lamentations 3:54

Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi : Perii.

Lamentations 3:55

Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.

Lamentations 3:56

Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.

Lamentations 3:57

Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti : Ne timeas.

Lamentations 3:58

Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ.

Lamentations 3:59

Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum.

Lamentations 3:60

Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.

Lamentations 3:61

Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.

Lamentations 3:62

Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.

Lamentations 3:63

Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum.

Lamentations 3:64

Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.

Lamentations 3:65

Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.

Lamentations 3:66

Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis, Domine.

Lamentations 4

Lamentations 4:1

Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !

Lamentations 4:2

Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !

Lamentations 4:3

Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.

Lamentations 4:4

Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.

Lamentations 4:5

Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.

Lamentations 4:6

Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.

Lamentations 4:7

Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.

Lamentations 4:8

Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhæsit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum.

Lamentations 4:9

Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.

Lamentations 4:10

Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.

Lamentations 4:11

Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.

Lamentations 4:12

Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.

Lamentations 4:13

Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.

Lamentations 4:14

Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.

Lamentations 4:15

Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.

Lamentations 4:16

Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.

Lamentations 4:17

Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.

Lamentations 4:18

Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.

Lamentations 4:19

Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.

Lamentations 4:20

Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.

Lamentations 4:21

Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis.

Lamentations 4:22

Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua.

Lamentations 5

Lamentations 5:1

Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

Lamentations 5:2

Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

Lamentations 5:3

Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

Lamentations 5:4

Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

Lamentations 5:5

Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

Lamentations 5:6

Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

Lamentations 5:7

Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

Lamentations 5:8

Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

Lamentations 5:9

In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

Lamentations 5:10

Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

Lamentations 5:11

Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

Lamentations 5:12

Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

Lamentations 5:13

Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

Lamentations 5:14

Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

Lamentations 5:15

Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

Lamentations 5:16

Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

Lamentations 5:17

Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

Lamentations 5:18

propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

Lamentations 5:19

Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

Lamentations 5:20

Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

Lamentations 5:21

Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

Lamentations 5:22

Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

Created: 2022-04-15 Fri 21:41