Jonah 1
Jonah 1:1
Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens :
Jonah 1:2
Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
Jonah 1:3
Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Jonah 1:4
Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Jonah 1:5
Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
Jonah 1:6
Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Jonah 1:7
Et dixit vir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
Jonah 1:8
Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum ? quæ terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ?
Jonah 1:9
Et dixit ad eos : Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
Jonah 1:10
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
Jonah 1:11
Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.
Jonah 1:12
Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.
Jonah 1:13
Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
Jonah 1:14
Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
Jonah 1:15
Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.
Jonah 1:16
Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
Jonah 2
Jonah 2:1
Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
Jonah 2:2
Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
Jonah 2:3
et dixit : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
Jonah 2:4
Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
Jonah 2:5
Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
Jonah 2:6
Circumdederunt me aquæ usque ad animam : abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
Jonah 2:7
Ad extrema montium descendi ; terræ vectes concluserunt me in æternum : et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
Jonah 2:8
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
Jonah 2:9
Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
Jonah 2:10
Ego autem in voce laudis immolabo tibi : quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
Jonah 2:11
Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.
Jonah 3
Jonah 3:1
Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens :
Jonah 3:2
Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te.
Jonah 3:3
Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini : et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.
Jonah 3:4
Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius : et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
Jonah 3:5
Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
Jonah 3:6
Et pervenit verbum ad regem Ninive : et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
Jonah 3:7
Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant.
Jonah 3:8
Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine : et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum.
Jonah 3:9
Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus ?
Jonah 3:10
Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
Jonah 4
Jonah 4:1
Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est :
Jonah 4:2
et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
Jonah 4:3
Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
Jonah 4:4
Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ?
Jonah 4:5
Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Jonah 4:6
Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna.
Jonah 4:7
Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.
Jonah 4:8
Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti : et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat : et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
Jonah 4:9
Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hedera ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
Jonah 4:10
Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :
Jonah 4:11
et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?