Table of Contents

Joel 1

Joel 1:1

Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

Joel 1:2

Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

Joel 1:3

Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

Joel 1:4

Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

Joel 1:5

Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

Joel 1:6

Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

Joel 1:7

Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

Joel 1:8

Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

Joel 1:9

Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

Joel 1:10

Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

Joel 1:11

Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

Joel 1:12

Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

Joel 1:13

Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

Joel 1:14

Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

Joel 1:15

A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

Joel 1:16

Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

Joel 1:17

Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

Joel 1:18

Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

Joel 1:19

Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

Joel 1:20

Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Joel 2

Joel 2:1

Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.

Joel 2:2

Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

Joel 2:3

Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

Joel 2:4

Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.

Joel 2:5

Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.

Joel 2:6

A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.

Joel 2:7

Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

Joel 2:8

Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

Joel 2:9

Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

Joel 2:10

A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

Joel 2:11

Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?

Joel 2:12

Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

Joel 2:13

Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

Joel 2:14

Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

Joel 2:15

Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :

Joel 2:16

congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

Joel 2:17

Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

Joel 2:18

Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

Joel 2:19

Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

Joel 2:20

Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

Joel 2:21

Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

Joel 2:22

Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

Joel 2:23

Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

Joel 2:24

Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

Joel 2:25

Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

Joel 2:26

Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

Joel 2:27

Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.

Joel 2:28

Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

Joel 2:29

Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

Joel 2:30

Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

Joel 2:31

Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

Joel 2:32

Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

Joel 3

Joel 3:1

Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,

Joel 3:2

congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.

Joel 3:3

Et super populum meum miserunt sortem ; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.

Joel 3:4

Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæstinorum ? numquid ultionem vos reddetis mihi ? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.

Joel 3:5

Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.

Joel 3:6

Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.

Joel 3:7

Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.

Joel 3:8

Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est.

Joel 3:9

Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos : accedant, ascendant omnes viri bellatores.

Joel 3:10

Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.

Joel 3:11

Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.

Joel 3:12

Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.

Joel 3:13

Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia : quia multiplicata est malitia eorum.

Joel 3:14

Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.

Joel 3:15

Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

Joel 3:16

Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.

Joel 3:17

Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.

Joel 3:18

Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.

Joel 3:19

Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.

Joel 3:20

Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.

Joel 3:21

Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus commorabitur in Sion.

Created: 2022-04-15 Fri 21:41