Table of Contents

Deuteronomy 1

Deuteronomy 1:1

Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum :

Deuteronomy 1:2

undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.

Deuteronomy 1:3

Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis,

Deuteronomy 1:4

postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,

Deuteronomy 1:5

trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere :

Deuteronomy 1:6

Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis :

Deuteronomy 1:7

revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.

Deuteronomy 1:8

En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.

Deuteronomy 1:9

Dixique vobis illo in tempore :

Deuteronomy 1:10

Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.

Deuteronomy 1:11

(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)

Deuteronomy 1:12

Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.

Deuteronomy 1:13

Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.

Deuteronomy 1:14

Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.

Deuteronomy 1:15

Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.

Deuteronomy 1:16

Præcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.

Deuteronomy 1:17

Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.

Deuteronomy 1:18

Præcepique omnia quæ facere deberetis.

Deuteronomy 1:19

Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,

Deuteronomy 1:20

dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :

Deuteronomy 1:21

vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.

Deuteronomy 1:22

Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.

Deuteronomy 1:23

Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.

Deuteronomy 1:24

Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,

Deuteronomy 1:25

sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

Deuteronomy 1:26

Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,

Deuteronomy 1:27

murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.

Deuteronomy 1:28

Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ : filios Enacim vidimus ibi.

Deuteronomy 1:29

Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :

Deuteronomy 1:30

Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.

Deuteronomy 1:31

Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.

Deuteronomy 1:32

Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,

Deuteronomy 1:33

qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.

Deuteronomy 1:34

Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :

Deuteronomy 1:35

Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,

Deuteronomy 1:36

præter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.

Deuteronomy 1:37

Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc :

Deuteronomy 1:38

sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.

Deuteronomy 1:39

Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.

Deuteronomy 1:40

Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.

Deuteronomy 1:41

Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,

Deuteronomy 1:42

ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris.

Deuteronomy 1:43

Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.

Deuteronomy 1:44

Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit de Seir usque Horma.

Deuteronomy 1:45

Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.

Deuteronomy 1:46

Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.

Deuteronomy 2

Deuteronomy 2:1

Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore.

Deuteronomy 2:2

Dixitque Dominus ad me :

Deuteronomy 2:3

Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem :

Deuteronomy 2:4

et populo præcipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.

Deuteronomy 2:5

Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.

Deuteronomy 2:6

Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam haurietis, et bibetis.

Deuteronomy 2:7

Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.

Deuteronomy 2:8

Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.

Deuteronomy 2:9

Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium : non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem.

Deuteronomy 2:10

Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,

Deuteronomy 2:11

quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim.

Deuteronomy 2:12

In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi : quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus.

Deuteronomy 2:13

Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.

Deuteronomy 2:14

Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus :

Deuteronomy 2:15

cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.

Deuteronomy 2:16

Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,

Deuteronomy 2:17

locutus est Dominus ad me, dicens :

Deuteronomy 2:18

Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar :

Deuteronomy 2:19

et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.

Deuteronomy 2:20

Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim,

Deuteronomy 2:21

populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis,

Deuteronomy 2:22

sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens.

Deuteronomy 2:23

Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.

Deuteronomy 2:24

Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium.

Deuteronomy 2:25

Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.

Deuteronomy 2:26

Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens :

Deuteronomy 2:27

Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.

Deuteronomy 2:28

Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,

Deuteronomy 2:29

sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

Deuteronomy 2:30

Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.

Deuteronomy 2:31

Dixitque Dominus ad me : Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus : incipe possidere eam.

Deuteronomy 2:32

Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.

Deuteronomy 2:33

Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.

Deuteronomy 2:34

Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam,

Deuteronomy 2:35

absque jumentis, quæ in partem venere prædantium : et spoliis urbium, quas cepimus

Deuteronomy 2:36

ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus : omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,

Deuteronomy 2:37

absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus : et cunctis quæ adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.

Deuteronomy 3

Deuteronomy 3:1

Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.

Deuteronomy 3:2

Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.

Deuteronomy 3:3

Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus : percussimusque eos usque ad internecionem,

Deuteronomy 3:4

vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret : sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.

Deuteronomy 3:5

Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.

Deuteronomy 3:6

Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos :

Deuteronomy 3:7

jumenta autem et spolia urbium diripuimus.

Deuteronomy 3:8

Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem : a torrente Arnon usque ad montem Hermon,

Deuteronomy 3:9

quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir :

Deuteronomy 3:10

omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.

Deuteronomy 3:11

Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.

Deuteronomy 3:12

Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi Ruben et Gad.

Deuteronomy 3:13

Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob : cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.

Deuteronomy 3:14

Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.

Deuteronomy 3:15

Machir quoque dedi Galaad.

Deuteronomy 3:16

Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon :

Deuteronomy 3:17

et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.

Deuteronomy 3:18

Præcepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem : expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,

Deuteronomy 3:19

absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,

Deuteronomy 3:20

donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem : tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.

Deuteronomy 3:21

Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens : Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.

Deuteronomy 3:22

Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.

Deuteronomy 3:23

Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens :

Deuteronomy 3:24

Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam : neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.

Deuteronomy 3:25

Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.

Deuteronomy 3:26

Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Sufficit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.

Deuteronomy 3:27

Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum.

Deuteronomy 3:28

Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.

Deuteronomy 3:29

Mansimusque in valle contra fanum Phogor.

Deuteronomy 4

Deuteronomy 4:1

Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te : ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.

Deuteronomy 4:2

Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.

Deuteronomy 4:3

Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.

Deuteronomy 4:4

Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem.

Deuteronomy 4:5

Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus : sic facietis ea in terra, quam possessuri estis :

Deuteronomy 4:6

et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant : En populus sapiens et intelligens, gens magna.

Deuteronomy 4:7

Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.

Deuteronomy 4:8

Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros ?

Deuteronomy 4:9

Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos,

Deuteronomy 4:10

a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens : Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.

Deuteronomy 4:11

Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum : erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.

Deuteronomy 4:12

Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.

Deuteronomy 4:13

Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.

Deuteronomy 4:14

Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis.

Deuteronomy 4:15

Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis :

Deuteronomy 4:16

ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ :

Deuteronomy 4:17

similitudinem omnium jumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium,

Deuteronomy 4:18

atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis :

Deuteronomy 4:19

ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.

Deuteronomy 4:20

Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.

Deuteronomy 4:21

Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.

Deuteronomy 4:22

Ecce morior in hac humo ; non transibo Jordanem : vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.

Deuteronomy 4:23

Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit :

Deuteronomy 4:24

quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.

Deuteronomy 4:25

Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis :

Deuteronomy 4:26

testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis : non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,

Deuteronomy 4:27

atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.

Deuteronomy 4:28

Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.

Deuteronomy 4:29

Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.

Deuteronomy 4:30

Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.

Deuteronomy 4:31

Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est : non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.

Deuteronomy 4:32

Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,

Deuteronomy 4:33

ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti :

Deuteronomy 4:34

si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis :

Deuteronomy 4:35

ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.

Deuteronomy 4:36

De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis :

Deuteronomy 4:37

quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto,

Deuteronomy 4:38

ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo : et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die.

Deuteronomy 4:39

Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.

Deuteronomy 4:40

Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi : ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Deuteronomy 4:41

Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam,

Deuteronomy 4:42

ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere :

Deuteronomy 4:43

Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben : et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad : et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse.

Deuteronomy 4:44

Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël :

Deuteronomy 4:45

et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto,

Deuteronomy 4:46

trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Ægypto

Deuteronomy 4:47

possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum :

Deuteronomy 4:48

ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,

Deuteronomy 4:49

omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.

Deuteronomy 5

Deuteronomy 5:1

Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum : Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.

Deuteronomy 5:2

Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.

Deuteronomy 5:3

Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.

Deuteronomy 5:4

Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.

Deuteronomy 5:5

Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :

Deuteronomy 5:6

Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

Deuteronomy 5:7

Non habebis deos alienos in conspectu meo.

Deuteronomy 5:8

Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.

Deuteronomy 5:9

Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me :

Deuteronomy 5:10

et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.

Deuteronomy 5:11

Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.

Deuteronomy 5:12

Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.

Deuteronomy 5:13

Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

Deuteronomy 5:14

Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.

Deuteronomy 5:15

Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.

Deuteronomy 5:16

Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Deuteronomy 5:17

Non occides,

Deuteronomy 5:18

neque mœchaberis,

Deuteronomy 5:19

furtumque non facies :

Deuteronomy 5:20

nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Deuteronomy 5:21

Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.

Deuteronomy 5:22

Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

Deuteronomy 5:23

Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis :

Deuteronomy 5:24

Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.

Deuteronomy 5:25

Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.

Deuteronomy 5:26

Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?

Deuteronomy 5:27

Tu magis accede : et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.

Deuteronomy 5:28

Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti.

Deuteronomy 5:29

Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?

Deuteronomy 5:30

Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.

Deuteronomy 5:31

Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia : quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.

Deuteronomy 5:32

Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram :

Deuteronomy 5:33

sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.

Deuteronomy 6

Deuteronomy 6:1

Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :

Deuteronomy 6:2

ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.

Deuteronomy 6:3

Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.

Deuteronomy 6:4

Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.

Deuteronomy 6:5

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

Deuteronomy 6:6

Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :

Deuteronomy 6:7

et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

Deuteronomy 6:8

Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,

Deuteronomy 6:9

scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.

Deuteronomy 6:10

Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

Deuteronomy 6:11

domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,

Deuteronomy 6:12

et comederis, et saturatus fueris :

Deuteronomy 6:13

cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.

Deuteronomy 6:14

Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :

Deuteronomy 6:15

quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.

Deuteronomy 6:16

Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

Deuteronomy 6:17

Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :

Deuteronomy 6:18

et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

Deuteronomy 6:19

ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

Deuteronomy 6:20

Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?

Deuteronomy 6:21

dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :

Deuteronomy 6:22

fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,

Deuteronomy 6:23

et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.

Deuteronomy 6:24

Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.

Deuteronomy 6:25

Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

Deuteronomy 7

Deuteronomy 7:1

Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te :

Deuteronomy 7:2

tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,

Deuteronomy 7:3

neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :

Deuteronomy 7:4

quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito.

Deuteronomy 7:5

Quin potius hæc facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :

Deuteronomy 7:6

quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.

Deuteronomy 7:7

Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :

Deuteronomy 7:8

sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

Deuteronomy 7:9

Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes :

Deuteronomy 7:10

et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.

Deuteronomy 7:11

Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.

Deuteronomy 7:12

Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :

Deuteronomy 7:13

et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.

Deuteronomy 7:14

Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.

Deuteronomy 7:15

Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

Deuteronomy 7:16

Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.

Deuteronomy 7:17

Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : quomodo potero delere eas ?

Deuteronomy 7:18

noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,

Deuteronomy 7:19

plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.

Deuteronomy 7:20

Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.

Deuteronomy 7:21

Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :

Deuteronomy 7:22

ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.

Deuteronomy 7:23

Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.

Deuteronomy 7:24

Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.

Deuteronomy 7:25

Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui :

Deuteronomy 7:26

nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.

Deuteronomy 8

Deuteronomy 8:1

Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.

Deuteronomy 8:2

Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.

Deuteronomy 8:3

Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.

Deuteronomy 8:4

Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :

Deuteronomy 8:5

ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

Deuteronomy 8:6

ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.

Deuteronomy 8:7

Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :

Deuteronomy 8:8

terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,

Deuteronomy 8:9

ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur :

Deuteronomy 8:10

ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

Deuteronomy 8:11

Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie :

Deuteronomy 8:12

ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,

Deuteronomy 8:13

habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,

Deuteronomy 8:14

elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

Deuteronomy 8:15

et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ : qui eduxit rivos de petra durissima,

Deuteronomy 8:16

et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,

Deuteronomy 8:17

ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt :

Deuteronomy 8:18

sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

Deuteronomy 8:19

Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.

Deuteronomy 8:20

Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.

Deuteronomy 9

Deuteronomy 9:1

Audi, Israël : tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas,

Deuteronomy 9:2

populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.

Deuteronomy 9:3

Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi :

Deuteronomy 9:4

ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes.

Deuteronomy 9:5

Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum : sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt : et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.

Deuteronomy 9:6

Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cervicis sis populus.

Deuteronomy 9:7

Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.

Deuteronomy 9:8

Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,

Deuteronomy 9:9

quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus : et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.

Deuteronomy 9:10

Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.

Deuteronomy 9:11

Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis,

Deuteronomy 9:12

dixitque mihi : Surge, et descende hinc cito : quia populus tuus, quem eduxisti de Ægypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.

Deuteronomy 9:13

Rursumque ait Dominus ad me : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

Deuteronomy 9:14

dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.

Deuteronomy 9:15

Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu,

Deuteronomy 9:16

vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat :

Deuteronomy 9:17

projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.

Deuteronomy 9:18

Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis :

Deuteronomy 9:19

timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.

Deuteronomy 9:20

Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.

Deuteronomy 9:21

Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.

Deuteronomy 9:22

In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiæ provocastis Dominum :

Deuteronomy 9:23

et quando misit vos de Cadesbarne, dicens : Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis :

Deuteronomy 9:24

sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi.

Deuteronomy 9:25

Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus :

Deuteronomy 9:26

et orans dixi : Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti.

Deuteronomy 9:27

Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob : ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum :

Deuteronomy 9:28

ne forte dicant habitatores terræ, de qua eduxisti nos : Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos : idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine :

Deuteronomy 9:29

qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.

Deuteronomy 10

Deuteronomy 10:1

In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,

Deuteronomy 10:2

et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.

Deuteronomy 10:3

Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.

Deuteronomy 10:4

Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.

Deuteronomy 10:5

Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.

Deuteronomy 10:6

Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.

Deuteronomy 10:7

Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.

Deuteronomy 10:8

Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.

Deuteronomy 10:9

Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.

Deuteronomy 10:10

Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.

Deuteronomy 10:11

Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.

Deuteronomy 10:12

Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :

Deuteronomy 10:13

custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ?

Deuteronomy 10:14

En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt :

Deuteronomy 10:15

et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.

Deuteronomy 10:16

Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :

Deuteronomy 10:17

quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.

Deuteronomy 10:18

Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.

Deuteronomy 10:19

Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.

Deuteronomy 10:20

Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.

Deuteronomy 10:21

Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.

Deuteronomy 10:22

In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.

Deuteronomy 11

Deuteronomy 11:1

Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore.

Deuteronomy 11:2

Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,

Deuteronomy 11:3

signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus,

Deuteronomy 11:4

omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem :

Deuteronomy 11:5

vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum :

Deuteronomy 11:6

et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben : quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël.

Deuteronomy 11:7

Oculi vestri viderunt opera Domini magna quæ fecit,

Deuteronomy 11:8

ut custodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini,

Deuteronomy 11:9

multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.

Deuteronomy 11:10

Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ :

Deuteronomy 11:11

sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias,

Deuteronomy 11:12

quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.

Deuteronomy 11:13

Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra :

Deuteronomy 11:14

dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,

Deuteronomy 11:15

fœnumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.

Deuteronomy 11:16

Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos :

Deuteronomy 11:17

iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.

Deuteronomy 11:18

Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.

Deuteronomy 11:19

Docete filios vestros ut illa meditentur : quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.

Deuteronomy 11:20

Scribes ea super postes et januas domus tuæ,

Deuteronomy 11:21

ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ.

Deuteronomy 11:22

Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei,

Deuteronomy 11:23

disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt.

Deuteronomy 11:24

Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.

Deuteronomy 11:25

Nullus stabit contra vos : terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.

Deuteronomy 11:26

En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem :

Deuteronomy 11:27

benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis :

Deuteronomy 11:28

maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.

Deuteronomy 11:29

Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal :

Deuteronomy 11:30

qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul.

Deuteronomy 11:31

Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.

Deuteronomy 11:32

Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.

Deuteronomy 12

Deuteronomy 12:1

Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.

Deuteronomy 12:2

Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.

Deuteronomy 12:3

Dissipate aras eorum, et confringite statuas : lucos igne comburite, et idola comminuite : disperdite nomina eorum de locis illis.

Deuteronomy 12:4

Non facietis ita Domino Deo vestro :

Deuteronomy 12:5

sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis :

Deuteronomy 12:6

et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.

Deuteronomy 12:7

Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri : ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.

Deuteronomy 12:8

Non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur :

Deuteronomy 12:9

neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.

Deuteronomy 12:10

Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum : et absque ullo timore habitetis

Deuteronomy 12:11

in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum : et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.

Deuteronomy 12:12

Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur : neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.

Deuteronomy 12:13

Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris :

Deuteronomy 12:14

sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi.

Deuteronomy 12:15

Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis : sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile : sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes :

Deuteronomy 12:16

absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.

Deuteronomy 12:17

Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum :

Deuteronomy 12:18

sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis : et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.

Deuteronomy 12:19

Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.

Deuteronomy 12:20

Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua :

Deuteronomy 12:21

locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.

Deuteronomy 12:22

Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur.

Deuteronomy 12:23

Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus :

Deuteronomy 12:24

sed super terram fundes quasi aquam,

Deuteronomy 12:25

ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.

Deuteronomy 12:26

Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus :

Deuteronomy 12:27

et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui : sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris.

Deuteronomy 12:28

Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.

Deuteronomy 12:29

Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum :

Deuteronomy 12:30

cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens : Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.

Deuteronomy 12:31

Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.

Deuteronomy 12:32

Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas.

Deuteronomy 13

Deuteronomy 13:1

Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,

Deuteronomy 13:2

et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :

Deuteronomy 13:3

non audies verba prophetæ illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.

Deuteronomy 13:4

Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.

Deuteronomy 13:5

Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.

Deuteronomy 13:6

Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

Deuteronomy 13:7

cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,

Deuteronomy 13:8

non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,

Deuteronomy 13:9

sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.

Deuteronomy 13:10

Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis :

Deuteronomy 13:11

ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.

Deuteronomy 13:12

Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos :

Deuteronomy 13:13

Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis :

Deuteronomy 13:14

quære sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,

Deuteronomy 13:15

statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora.

Deuteronomy 13:16

Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius,

Deuteronomy 13:17

et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,

Deuteronomy 13:18

quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

Deuteronomy 14

Deuteronomy 14:1

Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :

Deuteronomy 14:2

quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.

Deuteronomy 14:3

Ne comedatis quæ immunda sunt.

Deuteronomy 14:4

Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,

Deuteronomy 14:5

cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.

Deuteronomy 14:6

Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.

Deuteronomy 14:7

De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.

Deuteronomy 14:8

Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.

Deuteronomy 14:9

Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :

Deuteronomy 14:10

quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.

Deuteronomy 14:11

Omnes aves mundas comedite.

Deuteronomy 14:12

Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,

Deuteronomy 14:13

ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :

Deuteronomy 14:14

et omne corvini generis,

Deuteronomy 14:15

et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :

Deuteronomy 14:16

herodium ac cygnum, et ibin,

Deuteronomy 14:17

ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,

Deuteronomy 14:18

onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.

Deuteronomy 14:19

Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.

Deuteronomy 14:20

Omne quod mundum est, comedite.

Deuteronomy 14:21

Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.

Deuteronomy 14:22

Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,

Deuteronomy 14:23

et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.

Deuteronomy 14:24

Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,

Deuteronomy 14:25

vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :

Deuteronomy 14:26

et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :

Deuteronomy 14:27

et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.

Deuteronomy 14:28

Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.

Deuteronomy 14:29

Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.

Deuteronomy 15

Deuteronomy 15:1

Septimo anno facies remissionem,

Deuteronomy 15:2

quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.

Deuteronomy 15:3

A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.

Deuteronomy 15:4

Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.

Deuteronomy 15:5

Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est.

Deuteronomy 15:6

Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.

Deuteronomy 15:7

Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,

Deuteronomy 15:8

sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.

Deuteronomy 15:9

Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo : Appropinquat septimus annus remissionis : et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare : ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.

Deuteronomy 15:10

Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.

Deuteronomy 15:11

Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ : idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.

Deuteronomy 15:12

Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum :

Deuteronomy 15:13

et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris :

Deuteronomy 15:14

sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.

Deuteronomy 15:15

Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.

Deuteronomy 15:16

Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat :

Deuteronomy 15:17

assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies.

Deuteronomy 15:18

Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis.

Deuteronomy 15:19

De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.

Deuteronomy 15:20

In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.

Deuteronomy 15:21

Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo :

Deuteronomy 15:22

sed intra portas urbis tuæ comedes illud : tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.

Deuteronomy 15:23

Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.

Deuteronomy 16

Deuteronomy 16:1

Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo : quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte.

Deuteronomy 16:2

Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.

Deuteronomy 16:3

Non comedes in eo panem fermentatum : septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto : ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ.

Deuteronomy 16:4

Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.

Deuteronomy 16:5

Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,

Deuteronomy 16:6

sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi : immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto.

Deuteronomy 16:7

Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.

Deuteronomy 16:8

Sex diebus comedes azyma : et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus.

Deuteronomy 16:9

Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris.

Deuteronomy 16:10

Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui :

Deuteronomy 16:11

et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum : in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.

Deuteronomy 16:12

Et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto : custodiesque ac facies quæ præcepta sunt.

Deuteronomy 16:13

Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas :

Deuteronomy 16:14

et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt.

Deuteronomy 16:15

Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus : benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia.

Deuteronomy 16:16

Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit : in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus :

Deuteronomy 16:17

sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei.

Deuteronomy 16:18

Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum justo judicio,

Deuteronomy 16:19

nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera : quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.

Deuteronomy 16:20

Juste quod justum est persequeris : ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

Deuteronomy 16:21

Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui.

Deuteronomy 16:22

Nec facies tibi, neque constitues statuam : quæ odit Dominus Deus tuus.

Deuteronomy 17

Deuteronomy 17:1

Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii : quia abominatio est Domino Deo tuo.

Deuteronomy 17:2

Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,

Deuteronomy 17:3

ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi :

Deuteronomy 17:4

et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël :

Deuteronomy 17:5

educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur.

Deuteronomy 17:6

In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium.

Deuteronomy 17:7

Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur : ut auferas malum de medio tui.

Deuteronomy 17:8

Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram : et judicum intra portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.

Deuteronomy 17:9

Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore : quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.

Deuteronomy 17:10

Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te

Deuteronomy 17:11

juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.

Deuteronomy 17:12

Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël :

Deuteronomy 17:13

cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.

Deuteronomy 17:14

Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes :

Deuteronomy 17:15

eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.

Deuteronomy 17:16

Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.

Deuteronomy 17:17

Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.

Deuteronomy 17:18

Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus,

Deuteronomy 17:19

et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt.

Deuteronomy 17:20

Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël.

Deuteronomy 18

Deuteronomy 18:1

Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,

Deuteronomy 18:2

et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.

Deuteronomy 18:3

Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :

Deuteronomy 18:4

primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.

Deuteronomy 18:5

Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.

Deuteronomy 18:6

Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,

Deuteronomy 18:7

ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino.

Deuteronomy 18:8

Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.

Deuteronomy 18:9

Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.

Deuteronomy 18:10

Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,

Deuteronomy 18:11

nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.

Deuteronomy 18:12

Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.

Deuteronomy 18:13

Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.

Deuteronomy 18:14

Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

Deuteronomy 18:15

Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,

Deuteronomy 18:16

ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.

Deuteronomy 18:17

Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.

Deuteronomy 18:18

Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

Deuteronomy 18:19

Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.

Deuteronomy 18:20

Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

Deuteronomy 18:21

Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?

Deuteronomy 18:22

hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.

Deuteronomy 19

Deuteronomy 19:1

Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus :

Deuteronomy 19:2

tres civitates separabis tibi in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem,

Deuteronomy 19:3

sternens diligenter viam : et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides : ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere.

Deuteronomy 19:4

Hæc erit lex homicidæ fugientis, cujus vita servanda est : qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur :

Deuteronomy 19:5

sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit : hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet :

Deuteronomy 19:6

ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis : quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.

Deuteronomy 19:7

Idcirco præcipio tibi, ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas.

Deuteronomy 19:8

Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est

Deuteronomy 19:9

(si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quæ hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis :

Deuteronomy 19:10

ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus.

Deuteronomy 19:11

Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,

Deuteronomy 19:12

mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur.

Deuteronomy 19:13

Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi.

Deuteronomy 19:14

Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam.

Deuteronomy 19:15

Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit : sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.

Deuteronomy 19:16

Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis,

Deuteronomy 19:17

stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis.

Deuteronomy 19:18

Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium,

Deuteronomy 19:19

reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui :

Deuteronomy 19:20

ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.

Deuteronomy 19:21

Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.

Deuteronomy 20

Deuteronomy 20:1

Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti.

Deuteronomy 20:2

Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum :

Deuteronomy 20:3

Audi, Israël : vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis : non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos :

Deuteronomy 20:4

quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.

Deuteronomy 20:5

Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt : Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.

Deuteronomy 20:6

Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.

Deuteronomy 20:7

Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.

Deuteronomy 20:8

His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.

Deuteronomy 20:9

Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit.

Deuteronomy 20:10

Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.

Deuteronomy 20:11

Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.

Deuteronomy 20:12

Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam.

Deuteronomy 20:13

Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,

Deuteronomy 20:14

absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.

Deuteronomy 20:15

Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.

Deuteronomy 20:16

De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere :

Deuteronomy 20:17

sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus :

Deuteronomy 20:18

ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.

Deuteronomy 20:19

Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem : quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.

Deuteronomy 20:20

Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.

Deuteronomy 21

Deuteronomy 21:1

Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus,

Deuteronomy 21:2

egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum :

Deuteronomy 21:3

et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere,

Deuteronomy 21:4

et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit : et cædent in ea cervices vitulæ :

Deuteronomy 21:5

accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.

Deuteronomy 21:6

Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est,

Deuteronomy 21:7

et dicent : Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt :

Deuteronomy 21:8

propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis :

Deuteronomy 21:9

tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.

Deuteronomy 21:10

Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,

Deuteronomy 21:11

et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,

Deuteronomy 21:12

introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues,

Deuteronomy 21:13

et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.

Deuteronomy 21:14

Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam.

Deuteronomy 21:15

Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,

Deuteronomy 21:16

volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ :

Deuteronomy 21:17

sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.

Deuteronomy 21:18

Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit :

Deuteronomy 21:19

apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,

Deuteronomy 21:20

dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis :

Deuteronomy 21:21

lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

Deuteronomy 21:22

Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo :

Deuteronomy 21:23

non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

Deuteronomy 22

Deuteronomy 22:1

Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis : sed reduces fratri tuo,

Deuteronomy 22:2

etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat.

Deuteronomy 22:3

Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.

Deuteronomy 22:4

Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.

Deuteronomy 22:5

Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.

Deuteronomy 22:6

Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis,

Deuteronomy 22:7

sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.

Deuteronomy 22:8

Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.

Deuteronomy 22:9

Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.

Deuteronomy 22:10

Non arabis in bove simul et asino.

Deuteronomy 22:11

Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.

Deuteronomy 22:12

Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.

Deuteronomy 22:13

Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,

Deuteronomy 22:14

quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :

Deuteronomy 22:15

tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :

Deuteronomy 22:16

et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,

Deuteronomy 22:17

imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :

Deuteronomy 22:18

apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,

Deuteronomy 22:19

condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ.

Deuteronomy 22:20

Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,

Deuteronomy 22:21

ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui.

Deuteronomy 22:22

Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israël.

Deuteronomy 22:23

Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,

Deuteronomy 22:24

educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.

Deuteronomy 22:25

Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :

Deuteronomy 22:26

puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.

Deuteronomy 22:27

Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.

Deuteronomy 22:28

Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit :

Deuteronomy 22:29

dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ.

Deuteronomy 22:30

Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.

Deuteronomy 23

Deuteronomy 23:1

Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.

Deuteronomy 23:2

Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.

Deuteronomy 23:3

Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum :

Deuteronomy 23:4

quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi :

Deuteronomy 23:5

et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.

Deuteronomy 23:6

Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum.

Deuteronomy 23:7

Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est : nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus.

Deuteronomy 23:8

Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.

Deuteronomy 23:9

Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.

Deuteronomy 23:10

Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,

Deuteronomy 23:11

et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra.

Deuteronomy 23:12

Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ,

Deuteronomy 23:13

gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies

Deuteronomy 23:14

quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.

Deuteronomy 23:15

Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.

Deuteronomy 23:16

Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum.

Deuteronomy 23:17

Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.

Deuteronomy 23:18

Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

Deuteronomy 23:19

Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem :

Deuteronomy 23:20

sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

Deuteronomy 23:21

Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.

Deuteronomy 23:22

Si nolueris polliceri, absque peccato eris.

Deuteronomy 23:23

Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.

Deuteronomy 23:24

Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum.

Deuteronomy 23:25

Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.

Deuteronomy 24

Deuteronomy 24:1

Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.

Deuteronomy 24:2

Cumque egressa alterum maritum duxerit,

Deuteronomy 24:3

et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit :

Deuteronomy 24:4

non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.

Deuteronomy 24:5

Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.

Deuteronomy 24:6

Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi.

Deuteronomy 24:7

Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.

Deuteronomy 24:8

Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.

Deuteronomy 24:9

Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto.

Deuteronomy 24:10

Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :

Deuteronomy 24:11

sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.

Deuteronomy 24:12

Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,

Deuteronomy 24:13

sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.

Deuteronomy 24:14

Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :

Deuteronomy 24:15

sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

Deuteronomy 24:16

Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.

Deuteronomy 24:17

Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.

Deuteronomy 24:18

Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

Deuteronomy 24:19

Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.

Deuteronomy 24:20

Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.

Deuteronomy 24:21

Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.

Deuteronomy 24:22

Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

Deuteronomy 25

Deuteronomy 25:1

Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis.

Deuteronomy 25:2

Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis : prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus :

Deuteronomy 25:3

ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant : ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.

Deuteronomy 25:4

Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.

Deuteronomy 25:5

Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui :

Deuteronomy 25:6

et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël.

Deuteronomy 25:7

Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque : Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere.

Deuteronomy 25:8

Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit : Nolo eam uxorem accipere :

Deuteronomy 25:9

accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet : Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui.

Deuteronomy 25:10

Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.

Deuteronomy 25:11

Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus :

Deuteronomy 25:12

abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.

Deuteronomy 25:13

Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus :

Deuteronomy 25:14

nec erit in domo tua modius major, et minor.

Deuteronomy 25:15

Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi : ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

Deuteronomy 25:16

Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.

Deuteronomy 25:17

Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto :

Deuteronomy 25:18

quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum.

Deuteronomy 25:19

Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est : delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris.

Deuteronomy 26

Deuteronomy 26:1

Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea :

Deuteronomy 26:2

tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus :

Deuteronomy 26:3

accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.

Deuteronomy 26:4

Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui :

Deuteronomy 26:5

et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.

Deuteronomy 26:6

Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima :

Deuteronomy 26:7

et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum : qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam :

Deuteronomy 26:8

et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis :

Deuteronomy 26:9

et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.

Deuteronomy 26:10

Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.

Deuteronomy 26:11

Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est.

Deuteronomy 26:12

Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur :

Deuteronomy 26:13

loquerisque in conspectu Domini Deo tui : Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi : non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.

Deuteronomy 26:14

Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi.

Deuteronomy 26:15

Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terræ, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti.

Deuteronomy 26:16

Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia : et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.

Deuteronomy 26:17

Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.

Deuteronomy 26:18

Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius :

Deuteronomy 26:19

et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam : ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.

Deuteronomy 27

Deuteronomy 27:1

Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.

Deuteronomy 27:2

Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,

Deuteronomy 27:3

ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

Deuteronomy 27:4

Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :

Deuteronomy 27:5

et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,

Deuteronomy 27:6

et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

Deuteronomy 27:7

et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

Deuteronomy 27:8

Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

Deuteronomy 27:9

Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :

Deuteronomy 27:10

audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

Deuteronomy 27:11

Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :

Deuteronomy 27:12

Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.

Deuteronomy 27:13

Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.

Deuteronomy 27:14

Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :

Deuteronomy 27:15

Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.

Deuteronomy 27:16

Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:17

Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:18

Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:19

Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:20

Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:21

Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:22

Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:23

Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:24

Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:25

Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 27:26

Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.

Deuteronomy 28

Deuteronomy 28:1

Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra.

Deuteronomy 28:2

Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te : si tamen præcepta ejus audieris.

Deuteronomy 28:3

Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.

Deuteronomy 28:4

Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.

Deuteronomy 28:5

Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ.

Deuteronomy 28:6

Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.

Deuteronomy 28:7

Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo : per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.

Deuteronomy 28:8

Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum : benedicetque tibi in terra, quam acceperis.

Deuteronomy 28:9

Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi : si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus.

Deuteronomy 28:10

Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.

Deuteronomy 28:11

Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.

Deuteronomy 28:12

Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo : benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies.

Deuteronomy 28:13

Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter : si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris,

Deuteronomy 28:14

ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.

Deuteronomy 28:15

Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te.

Deuteronomy 28:16

Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.

Deuteronomy 28:17

Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ.

Deuteronomy 28:18

Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.

Deuteronomy 28:19

Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.

Deuteronomy 28:20

Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies : donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.

Deuteronomy 28:21

Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.

Deuteronomy 28:22

Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.

Deuteronomy 28:23

Sit cælum, quod supra te est, æneum : et terra, quam calcas, ferrea.

Deuteronomy 28:24

Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.

Deuteronomy 28:25

Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos : per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ,

Deuteronomy 28:26

sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat.

Deuteronomy 28:27

Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine : ita ut curari nequeas.

Deuteronomy 28:28

Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,

Deuteronomy 28:29

et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.

Deuteronomy 28:30

Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.

Deuteronomy 28:31

Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.

Deuteronomy 28:32

Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.

Deuteronomy 28:33

Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras : et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,

Deuteronomy 28:34

et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui.

Deuteronomy 28:35

Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.

Deuteronomy 28:36

Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui : et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.

Deuteronomy 28:37

Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.

Deuteronomy 28:38

Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis : quia locustæ devorabunt omnia.

Deuteronomy 28:39

Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus.

Deuteronomy 28:40

Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent, et peribunt.

Deuteronomy 28:41

Filios generabis et filias, et non frueris eis : quoniam ducentur in captivitatem.

Deuteronomy 28:42

Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.

Deuteronomy 28:43

Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes, et eris inferior.

Deuteronomy 28:44

Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.

Deuteronomy 28:45

Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.

Deuteronomy 28:46

Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum :

Deuteronomy 28:47

eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.

Deuteronomy 28:48

Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria : et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.

Deuteronomy 28:49

Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis :

Deuteronomy 28:50

gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli,

Deuteronomy 28:51

et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ : donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium : donec te disperdat,

Deuteronomy 28:52

et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus :

Deuteronomy 28:53

et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.

Deuteronomy 28:54

Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo,

Deuteronomy 28:55

ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet : eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.

Deuteronomy 28:56

Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus,

Deuteronomy 28:57

et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.

Deuteronomy 28:58

Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum :

Deuteronomy 28:59

augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas :

Deuteronomy 28:60

et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi.

Deuteronomy 28:61

Insuper et universos languores, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat :

Deuteronomy 28:62

et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.

Deuteronomy 28:63

Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans : sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.

Deuteronomy 28:64

Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus : et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.

Deuteronomy 28:65

In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore :

Deuteronomy 28:66

et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ.

Deuteronomy 28:67

Mane dices : Quis mihi det vesperum ? et vespere : Quis mihi det mane ? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.

Deuteronomy 28:68

Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.

Deuteronomy 29

Deuteronomy 29:1

Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab : præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb.

Deuteronomy 29:2

Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos : Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,

Deuteronomy 29:3

tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia,

Deuteronomy 29:4

et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem.

Deuteronomy 29:5

Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.

Deuteronomy 29:6

Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis : ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.

Deuteronomy 29:7

Et venistis ad hunc locum : egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,

Deuteronomy 29:8

et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse.

Deuteronomy 29:9

Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea : ut intelligatis universa quæ facitis.

Deuteronomy 29:10

Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël,

Deuteronomy 29:11

liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his qui comportant aquas :

Deuteronomy 29:12

ut transeas in fœdere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum :

Deuteronomy 29:13

ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.

Deuteronomy 29:14

Nec vobis solis ego hoc fœdus ferio, et hæc juramenta confirmo,

Deuteronomy 29:15

sed cunctis præsentibus et absentibus.

Deuteronomy 29:16

Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Ægypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes

Deuteronomy 29:17

vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quæ colebant.

Deuteronomy 29:18

Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium : et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.

Deuteronomy 29:19

Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens : Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei : et absumat ebria sitientem,

Deuteronomy 29:20

et Dominus non ignoscat ei : sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine : et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,

Deuteronomy 29:21

et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur.

Deuteronomy 29:22

Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,

Deuteronomy 29:23

sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.

Deuteronomy 29:24

Et dicent omnes gentes : Quare sic fecit Dominus terræ huic ? quæ est hæc ira furoris ejus immensa ?

Deuteronomy 29:25

Et respondebunt : Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Ægypti :

Deuteronomy 29:26

et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi :

Deuteronomy 29:27

idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt :

Deuteronomy 29:28

et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.

Deuteronomy 29:29

Abscondita, Domino Deo nostro ; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

Deuteronomy 30

Deuteronomy 30:1

Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,

Deuteronomy 30:2

et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua :

Deuteronomy 30:3

reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.

Deuteronomy 30:4

Si ad cardines cæli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,

Deuteronomy 30:5

et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.

Deuteronomy 30:6

Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.

Deuteronomy 30:7

Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.

Deuteronomy 30:8

Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie :

Deuteronomy 30:9

et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis :

Deuteronomy 30:10

si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.

Deuteronomy 30:11

Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,

Deuteronomy 30:12

nec in cælo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus ?

Deuteronomy 30:13

neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est ?

Deuteronomy 30:14

sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.

Deuteronomy 30:15

Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum :

Deuteronomy 30:16

ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.

Deuteronomy 30:17

Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis :

Deuteronomy 30:18

prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.

Deuteronomy 30:19

Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum :

Deuteronomy 30:20

et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.

Deuteronomy 31

Deuteronomy 31:1

Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël,

Deuteronomy 31:2

et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi : Non transibis Jordanem istum.

Deuteronomy 31:3

Dominus ergo Deus tuus transibit ante te : ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas : et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.

Deuteronomy 31:4

Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos.

Deuteronomy 31:5

Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis.

Deuteronomy 31:6

Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum : quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.

Deuteronomy 31:7

Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.

Deuteronomy 31:8

Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.

Deuteronomy 31:9

Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.

Deuteronomy 31:10

Præcepitque eis, dicens : Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum,

Deuteronomy 31:11

convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis,

Deuteronomy 31:12

et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas : ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.

Deuteronomy 31:13

Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.

Deuteronomy 31:14

Et ait Dominus ad Moysen : Ecce prope sunt dies mortis tuæ : voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii :

Deuteronomy 31:15

apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi.

Deuteronomy 31:16

Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea : ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.

Deuteronomy 31:17

Et irascetur furor meus contra eum in die illo : et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem : invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die : Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.

Deuteronomy 31:18

Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.

Deuteronomy 31:19

Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël : ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël.

Deuteronomy 31:20

Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis : detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.

Deuteronomy 31:21

Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.

Deuteronomy 31:22

Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.

Deuteronomy 31:23

Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.

Deuteronomy 31:24

Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,

Deuteronomy 31:25

præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens :

Deuteronomy 31:26

Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri : ut sit ibi contra te in testimonium.

Deuteronomy 31:27

Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum : quanto magis cum mortuus fuero ?

Deuteronomy 31:28

Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.

Deuteronomy 31:29

Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis : et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.

Deuteronomy 31:30

Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.

Deuteronomy 32

Deuteronomy 32:1

Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.

Deuteronomy 32:2

Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.

Deuteronomy 32:3

Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.

Deuteronomy 32:4

Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

Deuteronomy 32:5

Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.

Deuteronomy 32:6

Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?

Deuteronomy 32:7

Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.

Deuteronomy 32:8

Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.

Deuteronomy 32:9

Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.

Deuteronomy 32:10

Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.

Deuteronomy 32:11

Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.

Deuteronomy 32:12

Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :

Deuteronomy 32:13

constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;

Deuteronomy 32:14

butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.

Deuteronomy 32:15

Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

Deuteronomy 32:16

Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

Deuteronomy 32:17

Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :

Deuteronomy 32:18

Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.

Deuteronomy 32:19

Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

Deuteronomy 32:20

Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.

Deuteronomy 32:21

Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

Deuteronomy 32:22

Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.

Deuteronomy 32:23

Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

Deuteronomy 32:24

Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.

Deuteronomy 32:25

Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

Deuteronomy 32:26

Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.

Deuteronomy 32:27

Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.

Deuteronomy 32:28

Gens absque consilio est, et sine prudentia.

Deuteronomy 32:29

Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.

Deuteronomy 32:30

Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?

Deuteronomy 32:31

Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.

Deuteronomy 32:32

De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.

Deuteronomy 32:33

Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.

Deuteronomy 32:34

Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

Deuteronomy 32:35

Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

Deuteronomy 32:36

Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.

Deuteronomy 32:37

Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?

Deuteronomy 32:38

de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.

Deuteronomy 32:39

Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.

Deuteronomy 32:40

Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.

Deuteronomy 32:41

Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

Deuteronomy 32:42

Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis.

Deuteronomy 32:43

Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.

Deuteronomy 32:44

Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.

Deuteronomy 32:45

Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,

Deuteronomy 32:46

et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :

Deuteronomy 32:47

quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.

Deuteronomy 32:48

Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :

Deuteronomy 32:49

Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.

Deuteronomy 32:50

Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :

Deuteronomy 32:51

quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.

Deuteronomy 32:52

E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.

Deuteronomy 33

Deuteronomy 33:1

Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.

Deuteronomy 33:2

Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.

Deuteronomy 33:3

Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

Deuteronomy 33:4

Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.

Deuteronomy 33:5

Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.

Deuteronomy 33:6

Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.

Deuteronomy 33:7

Hæc est Judæ benedictio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.

Deuteronomy 33:8

Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.

Deuteronomy 33:9

Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.

Deuteronomy 33:10

Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.

Deuteronomy 33:11

Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.

Deuteronomy 33:12

Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.

Deuteronomy 33:13

Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.

Deuteronomy 33:14

De pomis fructuum solis ac lunæ,

Deuteronomy 33:15

de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum :

Deuteronomy 33:16

et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.

Deuteronomy 33:17

Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim : et hæc millia Manasse.

Deuteronomy 33:18

Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.

Deuteronomy 33:19

Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.

Deuteronomy 33:20

Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.

Deuteronomy 33:21

Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.

Deuteronomy 33:22

Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

Deuteronomy 33:23

Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.

Deuteronomy 33:24

Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :

Deuteronomy 33:25

ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.

Deuteronomy 33:26

Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,

Deuteronomy 33:27

habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.

Deuteronomy 33:28

Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.

Deuteronomy 33:29

Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.

Deuteronomy 34

Deuteronomy 34:1

Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,

Deuteronomy 34:2

et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,

Deuteronomy 34:3

et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.

Deuteronomy 34:4

Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.

Deuteronomy 34:5

Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino :

Deuteronomy 34:6

et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.

Deuteronomy 34:7

Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.

Deuteronomy 34:8

Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.

Deuteronomy 34:9

Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.

Deuteronomy 34:10

Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,

Deuteronomy 34:11

in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,

Deuteronomy 34:12

et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.

Created: 2022-04-15 Fri 21:40